Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum, [*]( dolendum, Regius : docendum, B. and Iul. victor . ) irascendum, indignandum, commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem Lyciorum et Carum [*]( Lyciorum et Carum, Daniel: ludorum talarium, MSS. ) licentia solvere? nam Cicero illos ex Lycia et Caria [*]( Phrygia, MSS. of Cicero. ) rhetoras paene cantare in epilogis dixit. nos etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus.
quisquamne , non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
facimus tamen hoc libenter; nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. et sunt quidam, qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique audiendi, quod aures mulceat, voluptate ducantur.
iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio. quae certe ea est, quae iis, de quibus dicimus, accommodatur. quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox, ut feritur; sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium, irascentium, indignantium, sed carent arte, ideoque sunt disciplina et ratione formandi.