Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic, quod dicitur μονοείδεια, quasi quidam unus aspectus. ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi,
sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus. illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet. vitemus igitur illam, quae Graece μονοτονία vocatur, una quaedam spiritus ac soni intentio; non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio;
sed ut in iisdem partibus iisdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit: ut, qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora
proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium; nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est? etsi vereor, iudices, ne turpe sit, pro fortissimo viro dicere incipientem timere.
etiamsi est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius, dum dicit pro fortissimo viro, quam cum etsi vereor et turpe sit et timere .