Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in periodis. ut enim [*]( enim, Obrecht: in, MSS. ) illa in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum, et., multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii), sed unam circumductionem, ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus. et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est; alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio. virtus autem distinguendi fortasse sit parva; sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.

v10-12 p.264

ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa; cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus.

neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus convenit. nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et immodicae claritatis, cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest.

nam vox ut nervi, quo remissior, hoc gravior et plenior, quo tensior, hoc tennis et acuta magis est. sic ina vim non habet, summa rumpi periclitatur. mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.

nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut

v10-12 p.266
pedum claudicet; secunda varietas, quod solum est pronuntiatio.