Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompeii laus. neque enim mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.

mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio: uidebar videre alios intrantis, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes. ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio.

accendendi iudicis plures sunt gradus.

v10-12 p.336
Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna. praedixit enim: quantum potero voce contendam, ut populus hoc Romanus exaudiat. paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat ?

plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: in coetu vero populi Romani negotium publicum gerens. producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces. pleniore tamen haec canali fluunt: vos , Albani tumuli atque luci. iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: saxa atque solitudines voci respondent.

tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae; cum enim uterque alteri obiiciat, palam est utrumque fecisse. nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.