Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes vel procedens minimo momento sinister; genua recta, sic tamen, ut non extendantur; humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus; brachia a latere modice remota; manus sinistra, qualem supra demonstraui; dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.

vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis

v10-12 p.332
torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis; tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare excreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.

prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio. nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper; neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.

narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his dumtaxat: Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio, et A. Cluentius Habitus paler huiusce. aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati nubit

v10-12 p.334
genero socrus, vel flebiles constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae. maxime varia et multiplex actio est probationum.

nam et proponere, partiri, interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. sed haec tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.