Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
etiam
hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit. in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex nondum intendet animum.
status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes vel procedens minimo momento sinister; genua recta, sic tamen, ut non extendantur; humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus; brachia a latere modice remota; manus sinistra, qualem supra demonstraui; dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.
vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis