Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio. funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum tristes atque summissae. in senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus.
tria autem praestare debet pronuntiatio: conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet. conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat; persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet.
an ista, inquit Calidio Cicero, si vera essent, sic a te dicerentur? et, tantum abfuit, ut inflammares nostros animos; somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter consurgendum; tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda, dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et magistratus ac tribunalia non licebit), paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.