Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

iactantur et humeri; quod uitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta humero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur. ambulantem loqui ita demum oportet, si in causis publicis, in quibus multi sunt indices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus.

illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, cum dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum

v10-12 p.314
facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum. under moneor, (ut ne id quidem transeam) ineptissime fieri, cum inter moras laudationum aut in aurem alicuius loquuntur aut cum sodalibus iocantur aut nonnunquam ad librarios suos ita respiciunt, ut sportulam dictare videantur.

inclinari ad iudicem, cum doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. incumbere advocato adversis subselliis sedenti contumeliosum. reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.

namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit. transire in diversa subsellia parum verecundum est. nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem lineas poposcit. et si aliquando concitate itur, nunquam non frigide reditur.

multum ex iis, quae praecepimus, mutari necesse est ab iis, qui dicunt apud tribunalia. nam

v10-12 p.316
et vultus erectior, ut eum, apud quem dicitur, spectet; et gestus ut ad eundem tendens elatior sit, necesse est; et alia, quae occurrere etiam me tacente omnibus possunt. itemque ab iis, qui sedentes agent. nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et iidem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt necessaria.

nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentes et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantes, quod an deceat, ipsi viderint; cum id faciunt, non sedentes agunt.

bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.

cultus non est proprius oratoris aliquis sed magis in oratore conspicitur. quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et virilis. nam et

v10-12 p.318
toga et calceus et capillus tam nimia cura quam negligentia sunt reprehendenda. est aliquid in amictu, quod ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est. nam veteribus nulli sinus, perquam breves post illos fuerunt.

itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio, quorum brachium, sicut Graecorum, veste continebatur. sed nos de praesentibus loquimur. cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant. nam infra mulierum est, supra centurionum.

ut purpura recte descendat, levis cura est; notatur interim negligentia. latum habentium clavum modus est, ut sit paulum cinctis summissior. ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. pars eius prior mediis cruribus optime terminatur,

v10-12 p.320
posterior eadem portione altius qua cinctura.

sinus decentissimus, si aliquanto supra imam tunicam [*]( tunicam, Spalding : togam, MSS. ) fuerit; nunquam certe sit inferior. ille , qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus, nec strangulet nec fluat. pars togae, quae postea imponitur, sit inferior; nam ita et sedet melius et continetur. subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat; tum sinus iniciendus humero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet.