Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
solet esse et pigra et trepida et secanti similis; interim etiam uncis digitis, ut [*]( ut added by Spalding. ) aut a capite deiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur. fit et ille gestus, [*]( gestus suggested by Halm. the second hand of cod. bamb . reads habituhs, qui csse in status pacificator solet: presumably an interpolation. ) qui, inclinato in humerum dextrum capite, brachio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit; qui quidem maxime place iis, qui se dicere sublata manu iactant.
adiicias licet eos, qui sententias vibrantes digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit, in ungues eriguntur; sed vitiosum id faciunt, aut digito, quantum plurimum possunt, erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita.
his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore
pectus ac venter ne proiciantur, observandum; pandant enim posteriora, et est odiosa omnis supinitas. latera cum gestu consentiant. facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. ita enim dicit in Oratore: nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione.
femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. idque in Calidio Cicero desiderat; non , frons, inquit, percussa, non femur. quanquam , si licet, de fronte dissentio. nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
illud quoque raro decebit cava manu summis digitis pectus appetere, si quando nosmet ipsos alloquimur, cohortantes, obiurgantes, miserantes; quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit. in pedibus observantur
in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est. male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis suspenditur. varicare supra modum et in stando deforme est et, accedente motu, prope obscenum. procursio opportuna brevis, moderata, rara.
conveniet etiam ambulatio quaedam propter immodicas laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat. discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo antisophiste, quot milia passuum declamasset.
praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. id fieri iudiciis privatis non potest. verum et breviora sunt spatia, nec aversi diu sumus. interim tamen recedere sensim datur. quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum.
pedis supplosio ut loco est opportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est
reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in Curione patre irrisit et Iulius, quaerens, quis in lintre loqueretur, et Sicinius; nam cum, adsidente collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se Curio ex more iactasset, nunquam , inquit, Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent.