Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit, nesciat. at , si tardus [*]( at, Halm : ut, G.: tardus, an early emendation: trandus, G: tradendus, late MSS. ) ad hoc, eo quoque adhuc remedio utetur [*]( utetur, Halm : utitur, MSS. ) ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur [*]( aptentur, Hiecke: adtentus. MSS. ) ad eos qui excidunt sensus: ancora [*]( ancora, Hiecke: ancoram, MSS. ) ut supra pro posui, si de nave dicendum est, [*]( est, Halm : esset, MSS. ) spiculum, si de proelio.

multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia: ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus. haec magis adhuc adstringunt, qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur.

quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. sed hoc miserim. [*]( miserim, Halm : misceri, G. )

illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit [*]( scripserit, early edd.: ceteris, MSS. ) ceris ediscere. sequitur enim vestigiis quibusdam

v10-12 p.230
memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum [*]( estque cum, Meister : quae cum, G. ) dicit similis legenti. iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus.