Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
mitto quod quaedam nullis simulacris
nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? quare et Charmadas et Scepsius, de quo modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua; nos simpliciora tradamus.
si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere; laborat enim maxime onere; et hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distinguent atque concident. nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus, ut ipse quoque dividi debeat.
dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. non est inutile, iis quae difficillimus haereant aliquas