Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest. [*]( potest, added by Rollin. ) Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum, sed etiam, quae in his fecerimus, reminiscimur personaeque subeunt, nonnunquam tacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur. nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento. loca deligunt [*]( deligunt, Spalding : discunt, MSS. ) quam maxime spatiosa,
multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus. in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere. et primus hic labor est non haerere in occursu; plus enim quam firma debet esse memoria, quae aliam memoriam adiuvet.
tum , quae scripserunt vel cogitatione complexi sunt, [*]( complexi sunt, Spalding : complectitur, G. ) aliquo signo, quo moneantur, notant; quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo; nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur.
haec ita digerunt. primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur. ita , quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, [*]( choro, early editors: coria, corio, MSS. ) nec errant [*]( nec errant, Bonnell: onerant, G. ) coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.