Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, [*]( confudit ut, Badius: confunditur, MSS. ) ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. tum Simonides dicitur memor ordinis, [*]( ordinis, Regiuns: orline, MSS. ) quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse.
est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen; et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas Callimachus, [*]( Apollas Callimachus being unknown, Bentley conjectured Alollas et Callimachus ( Schneidewin Callimachusque). Apollas would then refer to a philosopher and geographer of Cyrene. ) quam secutus Cicero hanc famam latius fudit.
scopam nobilem Thessalum periisse in eo convivio constat; adiicitur sororis eius filius; putant et ortos plerosque ab alio Scopa, qui maior aetate fuerit.
quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino huius