Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri? itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit. adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.

illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.

in quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quae laedunt, non libenter tractare videaris nec in omnia impetum facias, sed in id quod expugnandum est, et reprehendens alia laude compenses:

si cupidos milites dicas, [*]( cupidos milites dicas, sed, Spalding : cupidum dedicasset, G. ) sed non mirum,

v10-12 p.208
quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint. libertinis detrahenda est auctoritas; licet iis testimonium reddere industriae, per quam exierint de servitute.