Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam. verum id iam indicis est, non actoris. quodsi nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia. potest enim videri satis emendatus, qui in odium eorum, in quibus erraverat, ipse conversus est.
sunt enim casus quidam, qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit [*]( meretrice duxerit, added by ed. camp . ) meretricem in matrimonium, abdicat;
quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum [*]( rursum, Halm : sum, G: subindo, vulgo. ) liberis daret. credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. alia praetereo; neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnunquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.
illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. non dico, si loquatur ipse; nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem illum quam audiat? sed patrono quoque per similes adfectus eundum