Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit repellenda. duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur; deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet, quam id, quod erat in matrem dicturus, non oporteret modo fieri, sed etiam necesse esset.

primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat. adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi in quam dicebatur.

potest tamen aliquando mater et in re leviore aut

v10-12 p.192
minus infeste contra filium stare; tum lenior atque summissior decebit oratio. nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus; et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.

avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur. etiam , si quid obiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur. ita poterit uterque laudari.