Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem; et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.

nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, septimo dixi. quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.

esse et in verbis quod deceat aut turpe sit, nemini dubium est. unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum

v10-12 p.190
videtur, quibus modis ea, quae sunt natura parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.

quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluentii Habiti. sed non semper illa via, qua contra Sasiam Cicero usus est; non quia non ille optime, sed quia plurimum refert, qua in re et quo modo laedat.