Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?

quod mire M. Caelius in

v10-12 p.184
defensione causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi: ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.

atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non , quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?

age , si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?