Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tempus quoque ac locus egent observatione propria. nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator;

et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere

v10-12 p.182
conveniat; et pleraque, quae natura non sunt reprehendenda atque adeo [*]( adeo, Gesner: idco, B. ) interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.

illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant. hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.

an quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?