Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi [*]( clarissimi, several late MSS.: gravissima, G: gravissimus, other late MSS.: grandissimus, cod. murac .: grandissimni, Halm . ) gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.

iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.

in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram,

adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem

v10-12 p.58
in alio genere linguae suae [*]( slae, Köhler: quae, G. ) obtinuerint. togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.