Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis.

ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi [*]( clarus vi, Kiderlin: clarius, G : clari vir, vulgo. ) ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.

quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.

superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur. habet amatores nec

v10-12 p.60
immerito Cremuti [*]( immnerito Cremuti, Nipperdey: illnlerito rem uti, G: later MSS. vary between immeritor remitti cad imitatores uti. ) libertas, quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat. sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent. sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.