Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

unum est igitur, quod in hac parte praecipiam: ut omnia ista facere possit, intelligat. sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur; non tamen in canticum dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata; de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: si cantas, male cantas; si legis, cantas.

nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.

cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus

v1-3 p.148
et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.

ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est; sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.