Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent. nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.

sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod supervacuum est. an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri?

aut ideo minus Messala nitidus,

v1-3 p.146
quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? non obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa illas haerentibus.

superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.