Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.

eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo non quaeritur, referat et incerta certis probet. quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae

v1-3 p.114
sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.

comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem; genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis; declinationem, ut si veniat in dubium, hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an domorum:

similia sint domus anus, manus. deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit.

eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere.

at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego dico curro, legere dicere currere; etiamsi est apud Lucilium fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum.

sed pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est. sed non est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile

v1-3 p.116
servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire.

prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito pactus sum.

nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur. nam cum legeremus in XII tabulis ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.