Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum; quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. praeterea quoniam utrumque a Graeco
κάπρουapri faciat. illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris? item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres cogat dici Cereris ?
quid vero? quod tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt? cum alba faciat Albanos et Albensis, volo volui et volavi. nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur; siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi. non enim, cum primum fingerentur homines, analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quomodo caderet. itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non emicuit et conire non coire. his permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere; frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas?
iidemcentum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos
sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit,
περίεργον.atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. quid enim tam necessarium quam recta locutio? immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit ( avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia. recta est haec via;