Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non igitur frustra Plato civili viro, quem πολιτικὸν vocat, necessariam musicen credidit. et eius sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos. et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit.

atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.

laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor,

v1-3 p.168
nondum eam tamen oratori coniungere. transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt; siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius,

cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.