Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod si datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit, ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia.

atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra

v1-3 p.166
imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.

nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?

duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.