Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora[*](litore F) sectantur , aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes[*](noctes ego. -te ll.v. -tem (coni. H) Brot.) sidus tepido fulgore mitificat.

[*](Ar. IV 2 init. 525b 4–9. 27. Diphil. ap. Athen. III 106e. Ael. XIV 9. — (21) Ar. V 17 extr. IV 2, 525b 15 sq. 24. 34. 526a 1. 13. 18. 22; P IV 8, 683b 27. 684a8. 2. 27.) Cancrorum genera carabi[*](carabi v. -aui ll.D (item 19)) , astaci[*](astaci v. -tac ll), maeae[*](maeae B(S) ex Ar. meae ll. maiae C) , paguri[*](paguri v. pacu- ll), Heracleotici, leones et alia ignobiliora. carabi cauda a ceteris cancris distant. in Phoenice hippoe vocantur[*](uocantur v. -atur ll), tantae velocitatis, ut consequi non sit[*](sit R2v. sint (poss- F2) r). cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum[*](oblique v. -quo ll. cfr. § 103) flexi. feminae primus pes duplex

, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus[*](forcipibus Eav. forficibus rS. cfr. Brandis p. 37). superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili.[*](Ar. VIII 2, 590b 30. Ael. VII 24 .— (6) Ar. V 15, 48a 14–20. 547b 28. Ael. VII 31.) dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando[*](ubi aliquando va.H. (cfr. U 192)) congregantur. os Ponti evincere[*](aeuincare F1R1a) non valent; quam ob rem egressi[*](regressi C) circumeunt apparetque tritum iter. 5 pinotheras[*](pinotheras ll.S. -teras v. -ther C. -teres G. -theres L. (add. autem C). cfr. 142. XXXII 1501) vocatur minimus ex omni[*](omni R(?)v. -niū r. -ni eorum D. cfr. nota ad XI 137) genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt.[*](Ar. VIII 2, 590b28. — (10) cfr. Pl. XXXII 55.— (11) schol. Nic. ther. 788. 791. Ov. M XV 369.) dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte[*](transeuntes F) et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco.[*](Ar. IV 5 extr. (I 6, 490b 30). — IV 5, 530b 6. 10. 12. 32. 30. 19. —(20) Plut. SA 28, 979b. Ael. VII 33.) ex eodem genere sunt[*](sunt RSJ) echini, quibus spinae[*](saepe— inueniuntur R2v. om. r) pro pedibus. ingredi est iis in orbem[*](urbem Fa) volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces[*](calices Fava. H) minimi[*](minime a. -mę F). nec omnibus idem vitreus color[*](colos F1D) , circa Toronen[*](toronen RdG(S). -em F(DE?)B(H). tur- av. cfr. § 149) candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa[*](uersa R2E2v(D).—rtunt R1S. -rtant r). tradunt saevitiam maris[*](maris R(?)v. magis r) praesagire eos correptisque opperiri[*](operiri Fava. H. -rari Dal.) lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt[*](uolunt stationes pinas Fda) volutatione spinas atterere. quod[*](quo Fa) ubi videre nautici, statim pluribus ancoris[*](anchoris ll.va.L(D)) navigia infrenant.

[*](Ar. IV 4, 528b 24. 27. cfr. Pl. XI 140. 129. — (4) Ar. VIII 13 extr. — cfr. Pl. XXXII 151. Athen. III 90d. — (5) cfr. infra § 184.)In eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio binaque ceu cornua[*](cornua v. -ua qua E1a. -ua quae E2. -uque R2. -uaque r) protendentes contrahentesque, oculis carent, itaque corniculis praetemptant iter.