Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Ael. IX 52. — (8) Ar.IV 4, 528a 31. 9, 535b 27. IX 37, 621b 10. cfr. Pl. infra 103. — (9) Ar. IV 1,525a 11. 524b 16. IX 1, 608b 17. 37, 621b 29 sq. Plut. SA 26, 978a. Ael. I 34. (cfr. Pl. XI 8).) Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo.— Saepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento , quod pro sanguine iis[*](sanguineis F1. -ne eis F2. -nis a) est, infuscata aqua absconduntur .

[*](Ar. IV 1,525a 15. 524a 3. 5. 6. 8–14. 16–18. 2. 19. — IX 37, 622a 29. 31.) Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii[*](pelagii DdG. -gici E2zv (D). -gi r. cfr. n. luc. p. 85) . omnibus[*](omnes va.D) bracchiis[*](brachiis R(?)B. branchis rv) ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est[*](est polypis v. at cfr. § 19) bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque[*](eademque RS. eam va.G) modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione[*](ut sufflatione coni. H coll. Ar.καθάπερ ἐμπεφυσημένην) viventibus. cetero[*](cetero ll. G. -rum zv. an saxo (vel petrae)? cfr. Ar. et Pl. X 189) per bracchia velut acetabulis dispersis haustu[*](Austo F. hausto a. eo hau- va. G) quodam adhaerescunt[*](aderescunt F. aresc- a. cui adhaeresc- zva.G) ; tenent supini, ut avelli non queant. vada

non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere. [*](Ar. VIII 2, 591a . IX 37, 622a 3–9. Th. fr. 188 Wim. Sol. 30, 26.— (10) Ar. VIII 2, 591a4. Plut. SA 27, 978f. Ael. I 27.— Ar. II 17,508b. cfr. Pl. XXIX 90.) vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu[*](conplexu E2v. confl- (-xa a) r) crinium[*](crinium Rv. crurum E2z. criminum r. cfr. § 92. 158) frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet[*](adnatat Fva.S), in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina[*](putamina erosa G. -na rosa E2zv. -ne rosa (ero- R2) r) erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur. colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsum bracchia[*](branchia a (item 19)) sua rodere falsa opinio est — id enim a congris evenit ei —, sed renasci, sicut colotis[*](colotis B ex Ar. -Icitis DF. -lctis a. -lcotis RE. -Ichotis v) et lacertis caudas[*](causas a. cauda R. -dam va.H) , haut falsum.

[*](Ar. IX 37, 622b 1–15. (IV 1 extr.) Ael. IX 34.) Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens[*](subrigens va.D) , ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda[*](secunda a. cauda va.S) ut gubernaculo regit[*](regit RS. se regit DFE2B.s erigit E1a. dirigit v). ita vadit alto[*](alto (DE?)v. alio ll. an alta?) Liburnicarum gaudens[*](ludens R(?)G. (cfr. § 94)) imagine, si[*](et si C) quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.

[*]((cfr. Ael. V 44. IX 45).)[*]((1) Ar. V 12, 544a 8. IX 37, 622a 15. 17. Ael. VI 28 extr.) Polyporum generis est[*](an est et?) ozaena[*](ozaena R(?)L. oze- B. omze- r. onoge- v) dicta a[*](a E2v. om. r) gravi capitis odore, ob[*](ab Fa) hoc maxime murenis eam consectantibus[*](coniactantibus Fa).

Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.

Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes[*](praecidentes Rv. -tis rS) bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur[*](eiciatur v. -antur ll): ita securi grassantur[*](grassatur FR1) extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua[*](aqua Eav. -uā r) . luctatur[*](luctatur v. -antur (-te a) ll) enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu[*](suctu (U 191) J. -ctudu DFR1. -ctu diu R2S. -ctu dū E2zH. -ctu de[trahit] v. suetudo E1a.an suctu dis- [trahit], ut § 77?) trahit, cum in naufragos urinantesve[*](urinantesue (unna- a) av. -tisue (-uae R) rS) impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.[*](cfr. Ael. XIII 6.— (20) cfr. Ar. I 8, 534a 18. Pl. X 194.) Carteiae[*](cartege R.om.a) in cetariis[*](cetariis v. ceteris ll) adsuetus exire e mari in lacus eorum[*](an earum? cfr. § 49 extr. XXXVII 66) apertos atque ibi salsamenta populari — mire[*](mire R(?)E2v. mille r. (mire — 21 inlinuntur post 17 resupinati pon. va.H)) omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur [*](muriae inlinuntur J (errore)) -, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam[*](inmodicam ego. -cant DFR1a. -ca E1. -ci R2E2v(S). -cae his H (ad seqq. referens).cfr. § 103 concauam) . saepes erant obiectae, sed has transcendebat [*](transcendebat (DE?) v. -bant ll) per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate

. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitude inaudita erat, dein[*](dein Faz. -nde r(?)v. -nde in d) colos muria obliti, odore[*](an odores?) diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat[*](angebat D. abigebat P), nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus brac- chiis clavarum modo incussos,[*]((16) Ar. IV 1, 524a 26. V 18,550b 14.) aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine , amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum[*](pedum ll v. cfr. XXXVI 91. 92) XXX, acetabulis[*](acetabulis E2v. acita- R2. sta- r) sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae[*](reliquiae v. -quae Ea. -que r) adservatae miraculo pependere pondo DCC[*](DCCDD. DCCm F). saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem actor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.

[*](Mucian. fr. 5 Brunn.) Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii[*](acatii B. achati ll.v) modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc[*](hanc E2v(D). hac (ac a) rC) condi[*](cond; F. -dus a) nauplium, animal saepiae simile[*](similem Fa), ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis[*](demissis v(H). dim- ll.Dal.2(D)) palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet[*](inuitent (DE?) va.H(D)), easdem in usum[*](usum coni. Dal. usu ll.v. cfr.XVI 15. XXII 66 al.) gubernaculi porrigi pandique buccarum[*](baccarum F1. concarum E2. -charum va.H(D) cfr. n. luc. p. 85) sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam

descendere[*](dist. G) in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id etenim[*](etenim ego. entim DF. -ium a. enim R(?) E2in ras. B. enim ut v) constat[*](costa DFa) — omine[*](omine G. omne DFd. -ni E1a. omen R2e corr. omini D. ore E2. rumore v) navigantium humana calamitas in causa est.

[*](Ar. IV 2 init. — VIII 17, 601a 16. 10. V 17 extra. Th. ap. Athen. III 105d. — (9) Ar. VIII 2, 590b 25. Ael. IX 25.) Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent[*](latent D(?)v. -et r) mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt[*](exuunt E2v. exigunt r) renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis[*](erectis R(?)v. ereptis r) in pavore oblique[*](obliquae Fa) in latera[*](latere a) procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida came non habet callum.[*](Ar. V 17, 549b 13. 20–22. — (16) cfr. Pl. II 109.)