Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. I 5 init. VI 12, 566b 27. 31. (V 2 extr.) 567a 1–12. Pint. SA 34, 982d. Ael. IX 9.—) Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena[*](ballenę FBa) , vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas [*](se- cundas E2(P) H. -da r. -dos z. -do v) partus reddit. initu[*](initu zv(J). inito (in //// R1) ll. in coitu R2SD) canum modo cohaeret; parit nonnumquam [*](nonnumquam R (?)H cum P ex Ar. numq- rv) geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens . interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono[*](in somno B) mugitus—unde nomen vituli—, accipiunt tamen [*](dist. ego)disciplinam vocemque[*](uoceque R(?)v) pariter et iussu[*](uisu R(?)v. risu D. nisu Müller em. II p. 4) populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent.[*]((13) cfr. Ar. II 1,498a 31. —) nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae[*](pen- nae (DE?)D) vim soporiferam inesse somnosque[*](somnoque Fa) adlicere subditam capiti.—[*]((18) Ar. I 4, 489b 2. 6, 490b 25. —)
Pilo carentium duo omnino animal[*](animalia R2dTS) pariunt, delphinus[*](del- phinis FR1a) ac vipera.
[*](genera a) Piscium species sunt LXXIIII[*](CXLIIII coni. H coll. XXXII 142. cfr. Birt p. 162), praeter crustis intecta , quae sunt XXX. de singulis alias dicemus; nune enim naturae tractantur insignium.
[*](32,142 sq.)[*]((23–p. 172, 1) Ar. VIII 30, 607b 32.(2) cfr. Ael. XII 29. —) Praecipua magnitudine thynni[*](tynnii F. tymni R (item infra). thinni a (sic passim ll)). invenimus [*](uetustum Birt p. 146 ex Ar. (sed ad pepen- disse supple unum))[*](quinque H ex varia lect. ap. Ar.) talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita
et palmum. fiunt[*](funt va.S) et in quibusdam amnium[*](amnibus R2V. animā F) haut minores , silurus in Nilo, isox[*](isox S ex Hesych. ixox DFR1E1. exos R2. esox G. esos E2v) in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque[*](atqui va.S minimus piscis va.S) hunc minimus, appellatus clupea[*](culpea R. clopea a), venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat.[*]((9) cfr. Ael. XIV 25. — (10) Mela II 6. Sol. 15, 1. —) silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes[*](natantes G) saepe de- [*](dist. H) mergens. praecipue in Moeno Germaniae[*](germaniae amne R2zv. -nia eademne r) amne protelis boum et in Danuvio[*](da- nubio ll.va.S) marris[*](marris H. mario zG. -ri ll.v) extrahitur, porculo marino simillimus . et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo , nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci.[*]((16) cfr. Ctes. ap. Ael. V 3. Sol. 52, 41. —) in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda[*](cauda Eav. -dam r), magnitudine autem XVI[*](XV Eva.S. XI a) cubitorum. in eodem esse Statius Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex[*](sex (Salm.) H e Sol. sexa- ginta ll.v (ortum e numero LX pro Ex)) cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus[*](potum va.S) venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.[*](Ar. V 9 extr. — (19) Ar. VIII 13, 598a 26 sq. V 10 extr. (Athen. VII 319a). — (20) Ar. VI 17, 571a 16–19. 11. (Sostrat. ap. Athen. VII 303b). — (21) cfr. Paul. Festi p. 207.) Thynni mares sub ventre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec alibi fetificant. cordyla[*](cordila R. -dula a) appellatur[*](appellantur .. 21 comitantur H Brot.) partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae[*](limiosę F. -se a) vero[*](uere (P)H) aut[*](aut e ll. H.av) e luto pelam ydes[*](pelamides ll. va.S (passim)) incipiunt vocari et, cum annuum[*](annū F. anni a) excessere tempus,
thynni.[*]((2. 5. 7) Xenocr. alim. aqu. 35. Athen. VII 315de. VIII 356f. III 118a. cfr. Pl. XXXII 146. —) hi membratim caesi cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi ructu[*](ructu v. ruptu ll). cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. melandrya[*](melandria FRaVen.) vocantur quercus assulis similia. vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima[*](exerci- tissima G. exquisit- Cornelissen). pelamydes in apolectos[*](apolectos aB. apel- r. cfr. XXXII 150) particulatimque consectae in genera cybiorum[*](ciborum (cibio- F2) Fazva.B. cfr. ib. 146) dispertiuntur.[*](Ar. VI 17, 571a 19 —22.— (12) VIII 19, 601b 18. 13, 598a 27 sq. 597a 22. (Ael. XV 3. Plut. SA 30, 980a). —) Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, 49 maxime in Ponto. causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. amiam vocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. cum thynnis haec[*](hae G) et pelamydes in Pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus, et primi omnium scombri, quibus est[*](est D (?)G. et rv) in aqua sulpureus[*](sulfureus a. sulph- va.S) color [*](colos F), extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.
[*](Ar. VIII 13, 598b 1. 19–21. 8. 25. (Ael. IX 42. Plut. SA 29, 979fd. Athen. VII 301e. 303c. Isid. XII 6,14). — Strabo VII 320. Tac. A XII 63.) Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter vitulos et parvos delphinos. thynni dextera ripa[*](ripā Fa ) intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo Thracii[*](Thracii v. tracidi (-iti E2) ll) Bospori[*](bosphori ll.va. Brot. (passim)), quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis[*](separantis d2v. -ratis ll) freti angustiis saxum miri candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem[*](calchedonem RH. chalche- F. calce- a. chalce- v(S). item infra. cfr. V 150)
in iatere Asiae. huius aspectu repente territi semper adversum [*](aduersus Fazva.B) Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine.[*]((9) Ael. II 15. Clitarch. ap. Athen. VII 284d. Ovid. hal. 100. —) itaque omnis captura Byzantii est, magna Calchedonis penuria, M[*](M Rzv(H). in r. DC (aut D) B e IV 76. V 150) passibus medii interfluentis euripi. opperiuntur[*](operiuntur Fa) autem aquilonis flatum[*](flatu a) , ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi[*](post nisi add. ex Ar. infantes P, parui Birt p. 150. an pusilli, ut XXXII 146?) intrantes portum[*](portum (Lipsius ad. Tac. ann. XII 63) H. pontum ll. v) Byzantium[*](byzanti//// RS. -tii va.H(J)) capiuntur. bruma non vagantur; ubicumque [*](ubi cum Fa) deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. iidem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. quidam eos, qui hoc e thynnis faciant, pompilos [*](pomphilos FRava. B(Brot.). cfr. Ael. NA II 15πόμφυλον) vocant.[*]((13.16) Ar. VIII 13,598a 24. — (17.20) ib. 598b 12. 15. (cfr. Pl. III 128). — (23) ib. 599b 10–16. 9. VI 17, 571a 7.8) multi in Propontide aestivant[*](aestiuant B. -tuant ll.v) , Pontum non intrant; item soleae[*](soleae v. -leme ll) , cum rhombi[*](rhombii F. chobii a) intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur[*](reperiatur v. -antur ll); saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreae abundent. omnia autem hibernant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant trichiae — Graecis enim[*](enim in R(?)v) plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem[*](eos- dem v. eiusd- ll) diversi appellavere tractus—, sed hi soli in[*](in om. va.S) Histrum [mare] subeunt et ex eo subterraneis eius venis in IIadriaticum mare[*](uncos ego posui. mare ll (prave praeceptum ex v. 21). amnem E2v. (e mari Birt p. 151)) defluunt, itaque et[*](et om.R(?)va.S) illic descendentes nec umquam subeuntes e mari visuntur.Thynnorum captura est a vergiliarum exortu ad arcturi
occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore[*](tepore R(?)B. temp- rv et om.Fa) aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. vita longissima iis[*](tis F.om.a. his R(?)v) bienni[*](bienniū R2. -io va.S).[*]((4–7) Ar. VIII 19,602a 25. (V 31 extr.). Athen. VII 302bc. — (8) Isid. XII 6, 26. —) Animal[*](animal Eav. -lem DF. -liū R) est parvum scorpionis effigie, aranei magnitudine . hoc se et thynno[*](thinno E2. hicno (li- a) r) et ei qui gladius vocatur, crebro delphini magnitudinem[*](magnitudinē v. -ine ll) excedenti, sub pinna adfigit[*](adficit F. aff- a) aculeo tantoque infestat dolore, ut in[*](in B. om ll.v) naves saepenumero exiliant. quod et alias faciunt aliorum vim[*](uim om.Fa) timentes mugiles maxime, tam praecipuae velocitatis, ut transversa navigia interim superiaciant[*](superiaciant ego. -ctant ll. -ctent (DE?)v. cfr. VII 21) .