Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Divinitas et quaedam caelitum societas nobilissima ex feminis in Sibylla fuit, ex viris in Melampode apud Graecos, apud Romanos in Marcio[*](martio Faova.G).

[*](Liv. XXIX 14, 8. XXXV 34, 4. Sol. 1, 115. — Val. M. VIII 15, 3. VII 5, 2. Aug. CD I 30 init. — (18) Val. M. VIII 15,12. Liv. XXIX 14, 12. Suet. Tib. 2. Sol. 1, 126. —) Vir optimus semel a condito aevo iudicatus est Scipio Nasica ab[*](ab ego. ad F2oz. arv) iurato senatu, idem in toga candida bis repulsa notatus a populo. in summa ei[*](sua ei (om. in) R2 patriū F mo F1) in patria mori non licuit, non Hercule magis quam extra vincula illi sapientissimo [*](sapientissima F1. om.a) ab Apolline iudicato Socrati.

Pudicissima femina semel matronarum sententia iudicata est Sulpicia Paterculi filia, uxor Fulvi Flacci, electa ex centum praeceptis quae simulacrum Veneris ex Sibyllinis libris dedicaret, iterum religionis experimento Claudia inducta Romam deum matre[*](dm??? patrem a).