Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((5-7) Aristot. 1. 1. p. 367b, 10.) Navigantes quoque sentiunt non dubia coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu[*](icti va.S). intremunt[*](tremunt y) vero et in navibus postes[*](postes aeque Rück 2 p. 307. posite- que A. -tiaeque y. -ta aeque rv) aeque quam in aedificiis crepituque praenuntiant[*](pronuntiant FRdpy). quin et volucres non inpavidae sedent[*](sedent. est Aroyv(S). -ntes r. -nt sed E2z. -ntes. est H). est et in caelo signum praeceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceu[*](ceu tenuis pva.S) lineae[*](lineae AfdTapyv. -ea r(?) C cum Sabell.) nube[*](nubis E(?)va.S. -bes D) in longum[*](longo FE1a) porrecta[*](porrectae E(?)va.S) spatium.
[*]((15) cfr. Sen. NQ VI 30, 4.) Est[*](est del.F2) et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut[*](sed et o. sicut et va. G) in isdem et[*](et A. est rv. et est dT) remedium, quale[*](quare E. qualem (1 in ras.) F. quam rem R1o) et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis[*](tutis p. certis R(?)va.S) notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti[*](sicut in dT. sicut E(?)va.D) Neapoli in Italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt[*](sunt om.AdT. s F1a) aedificiorum fornices, anguli quoque parietum ostesque, alterno pulsu renitente[*](renitente AE(?)v(H). -tes oC. retinente (-tenn- R2) r. -tes p). et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur.[*]((20) Aristot. 1. 1. p. 368b, 24. — (204, 1) Aristot. 1. 1. p. 367b, 32 sqq.) magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et[*](et om.A) cum intumescit[*](intumescat A. inu- a) adsurgens alternoque motu residit[*](rese- dit A. residet F2E(?)va.S); innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant[*](arietine E1. -tum a), quoniam alter motus alteri renititur[*](reni- tituros dantis F1R1). undantis inclinatio et fluctus[*](fluctuus F1R1D. -tuū F2) more quaedam volutatio infesta est aut cum in
unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit[*](emersit AF2v. sem- DF1d. rem-R. se mergit a. se em- E1. em- E2op); sin vero duravere, non ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni[*](biennio AT. bino F1E1a. bimo (abi- R1) F2R.an recte?) spatio duraverint.[*]((15-19) cfr. Plin. XVII 245.) Factum[*](et factum FRE1a) est[*](est om.F1E1a. est et E2. est et hoc va.G(Brot.)) semel, quod equidem in Etruscae disciplinae voluminibus invenio[*](inuenio AdTR2S. -nit D1a. -nitur F. -ni D2R1Epv), ingens terrarum portentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi[*](mutinense R. -tiense a). namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum, quod haud scio[*](inscio R1a) an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam civilia[*](ciuile opva. G. bella ciuilia F2R2J). non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in contrarias sedes[*](sedis AS. -dens F1) transgressis in agro Marrucino praediis[*](praesidis FR2E1ao) Vetti[*](uetti D2. cfr. XVII 245. CILIX 3019. ueti A. uecti rv) Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.
[*](Aristot. meteor. II 8 p. 368b, 8. Beda n. r. 49. — (23) Tac. ann. II 47. Strabo XII p. 579. Sol. 40, 5. — (205, 2) Cael. Antip. ap. Cic. de div. I 78 (Peter hist. Rom. fragm. p. 102). Liv. XXII 5, 8. (Flor. II 6, 14).)