Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Sen. NQ II 41. — Paul. Festi p. 75. Fest. p. 229. Augustin. civ. dei IV 23.) Tuscorum litterae novem deos emittere fulmina existimant, eaque esse undecim generum; Iovem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra[*](terrae F. e terra z.a (ea a p) terra opva.G) quoque arbitratur, quae infera appellat[*](appellatur Ed. -antur opz), brumali tempore facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae terrena existimant[*](existimantur z), non illa generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumentum evidens, quod omnia[*](omnia e F2RdD. -ia ae F1. -nia a va.S) superiora[*](superiora e Rea2oS. -ora ae F1. -ora a1. -orae F2. -ore dv(D)cfr. Rück 3 p. 237) e caelo decidentia obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant[*](uocantur opzva. H. uo (om. cant terrena recto) R) terrena, rectos[*](rectos et ego. -to sed F1 (R)a. -tos sed rv).[*](— § 139: (179, 1. 2) Tertull. ad nat. I 9. apol. 40. — (2 sqq.) Sen. NQ II 47. 48, 1.) et quae[*](quae ego. quia ll.v) ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu[*](repulso a. repercusso op) nulla vestigia edunt[*](edant av. eduntll. H), cum sit illa ratio non inferi[*](inferni R2e corr. V a. H) ictus, sed adversi[*](aduersi a R2e corr. G. -si opv sa Fd. -so Ea). a Saturni ea[*](ea FdRG. eo Ea. ea a pv) sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut
cremantia a[*](a om.E1ap) Martis, qualiter cum Volsinii[*](uulsinis Fad), oppidum Tuscorum opulentissimum[*](opulentum pz.om.o), totum concrematum est[*](ex (pro est) R2S) fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut[*](aut E2G. haec r. haec quae pv) primo patrimonio[*](matri monio va.S) facta aut natali die, publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.[*]((12) cfr. Plin. XXVIII 14. Peter hist. Rom. fragm. p. 79. 80. — Liv. I 10, 6. 12, 6. 31, 8. Varro LL VI 9, 94.) Exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama Etruriae est, impetratum Volsinios[*](uulsinius (uol- F2) F. -sonios R1. -ius Ead.(uolsiniis et urbe et agris depopulatis f)) urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam[*](oltam ll.v (D).uoltan T. -tam G. olcam D It.p. 57 n.1. cfr. Vulcam XXXV 157), evocatum a[*](a R1EaTpD. o F1. et a F2R2. ??? a d1. fulmen a d2) Porsina[*](porsina E1aS. -sinna FR1E2. -sena pv(Brot.). -senna R2dTDal.cfr. XXXIV 29. 139. XXXV 191 (B)) suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradidit[*](tradit va.S(J)) L. Piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque[*](luquosque R1. locosque d. lucos p.pro corrupt habet D2) et aras et sacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque accepimus Iovem.[*](Sen. NQ II 49, 1. 2. 39, 2.) varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo. imperare[*](impetrare a. -ri p. imperari va.S) naturae[*](natura a) sacra[*](sacris F.om.va.S) audacis est credere, nec minus hebetis[*](hebetis v. hab- FR. habitis r. auitis f) beneficiis[*](uene- ficiis Jcum U23) abrogare[*](abrogari D) vires[*](uiris FR1a 20 proficit F1dTEa), quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finite die praecinat et an peremptura sint factum[*](fatum F2v) aut[*](aut apertura E3v. (salter aperiat)) prius[*](potius va.S) alia facta[*](fata F2v) quae lateant, innumerabilibus
in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias[*](alias .. alias ll.S. aliis .. aliis pv) certa alias dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero[*](nos cetera va.S) quae sunt in his memorabilia non omittemus[*](omittimus FR2aS. -tti R1).[*](Aristot. de mundo 4 p. 395a, 14 sqq. Lucret. VI 164. Apul. de mundo 15. Isid. n. r. 30, 2; or. XIII 8, 2. Lyd. ost. 21 p. 88b. — (9) Sen. NQ II 20, 3. Ammian. XVII 10, 2. — (11) Varro ap. Fest. p. 339 M. Cic. de div. II 43.)