Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Lupino[*](lupino dv. -nos D1GF1. -nus E. -nis F2. -ni D2D.) usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur[*](lacunam cum S indicavi. excidit siderum vel solis (caeli S).). nec ullius quae[*](an quaequae?) seruntur[*](seruntur F2v. serantur DGdT. seratur r S.) natura ad sensum[*](ad sensum ego. adsensu (ass- v) ll. v. cfr. VII 20. 23. IX 111 et IX 42. II 108. 109. XVI 95.).... terraeque[*](terraeque (quae D2) DF1E. terraque dT. terrae rv. terrae quoque D cum U 355.) mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat . ter praeterea floret[*](floret ter germinat D.). terram amat terraque[*](terraque dTv. terratque E. terra atque DGF1. atque terra F2. atqui terra D.) operiri non vult.[*](Cato 34, 2. Th. H. I 3, 6. III 2, 1. Col. II 11, 5. Th. H. I 7, 3. VIII 11, 8. Cato 37, 2. Varro I 23, 3. Col. II 14, 5. 15, 5. 6. 10, 1. XI 2, 44. Pallad. IX 2. Geop. II 39, 5.) et unum hoc seritur non arato. quaerit[*](quaerit G. querit D2. fuerit D1FE. si (ubi v) fuerit dTv.) maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso[*](frutectoso dG. -ecto r.) solo coiectum[*](coiectum F1J. coni-F2dv. coiactum D. coactum ES.) inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus;[*](17,54) itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,
nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre:[*](Th. VIII 1, 3. 11, 8. Col. II 10, 2. XI 2, 72. Pallad. VII 2, 2. Th. H. VIII 7, 3. Geop. II 39, 2. Col. II 10, 3. 15, 6. 10, 4.) protinus seritur ex area[*](area P e Theophr. et Colum. aruo ll.v.) ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit[*](antecesserit dTv.a.G.) hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem[*](florem D2F2dv. flori r.) verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit.[*](Geop. II 39, 4.. 6. Cato 54, 3. Col. II 10, 1. 3. Pallad. VII 2, 2.) maceratum[*](maceratam E.) calida aqua homini quoque[*](hominique E. quoque del. v.a.G.) in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam[*](quin etiam P. an lacuna ante quanldo statuenda est? cfr. XXII 155.) inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.[*](Col. II 13, 1.) Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur[*](saritur (sarri- v) S. seritur ll.), non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis[*](sationis F2dv. rat- r.) eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima.[*](Col. II 10, 29. Pallad. II 6.) siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa[*](umbrosa D2dv. amb- r.). ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.
[*](Col. II 10, 34. Pallad. III 7. Th. H. II 4, 2.) Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum[*](cum ll. S. per eum v. per eruum B. quo U 356.) divom Augustum curatum epistulis[*](eo epistulis J.) ipsius memoria exstet[*](exstet S. existet ll. exstat v.). sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati[*](sati del.F2D. at cfr. § 9 et Colum.). Martio mense satum noxium esse bobus[*](bubus Ev.a.D.) aiunt, item autumno gravedinosum[*](grauedinosum dv. grauid- r.), innoxium autem fieri primo vere satum[*](satum dv. persatum r.).
[*](Col. II 19, 33. Pallad. II 7.) Et silicia[*](silica T. sicilia FE.), hoc est fenum Graecum, scariphatione [*](scrarifatione d. scariphicatione (-rifi- v) F2v. a. D.) seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid[*](quid FE.), cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur[*](farrago appellatur dv. frago appellantur r.), occari tantum desiderat[*](desiderat dv. -rant r.).
Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum [*](teterrimum T. ater- vet. Dal.) et tantum[*](et v. sed ll. S. sed requirat aptum pro tantum.) ad arcendam famem[*](famem utile v.a.H.), fecunda[*](fecunda FE.), sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.
[*](Varro I 31, 5. Col. II 7, 2. 11, 31. Pallad. X 8, 1.) Farrago ex recrementis[*](recrimentis D1FED.) farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque[*](degeneransque D2dG. -rans qui r.) ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.
[*](Cato 27. 33, 3. 53. 54, 3. 4. Varro I 31, 4.) Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo[*](quod DFT.) sistebant[*](citabant P. ciebant Dal. e Varr.) alvom bubus. id erat e[*](e om.dT.) pabuli[*](pabulis Ev.a.S.)
segete viride[*](uiridi D2v.a.S.) desectum[*](desectum DdTS. -te FE. -ta v.), antequam generaret[*](generaret Strack. gelaret ll.v. genicularet vel siliquaret Ursinus. generaret siliquas coni. H. cfr. Varro.). Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x, viciae II[*](II ego. duos ll. v. (pro binos).), tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos[*](solitos DdTv. -tus FE. -tum G.), melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta[*](admixto FE.). hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum . Varro appellatum[*](appellat dTS.) a celeritate proveniendi e Graeco, quod ὠκέως[*](ὠκέωςfTurneb. H. oceos r. ocys oceos v.ὠκύςBas.) dicunt.[*](Isid. Orig. XVII 4, 9. Col. II 10, 25. (28). Pallad. V 1, 1. Diosc. II 176.) Medica[*](medis DFV. medicis r.) externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in[*](dist. ego.) primis dicenda tanta dos est[*](est ego. et ll. ei S. eius est G. eius ut v.), cum ex uno satu amplius quam tricenis annis[*](denis P e Colum. an scriptum fuerat quammdenis === III denis?) duret. similis est trifolio caule foliisque [*](foliis qui DF.), geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus[*](amphilochus dv. -lochi est J. -locus D2. ampli locus r.) conposuit[*](conposuit P. confusum ll. J. fecit confusum (-sim Dal.) v.a.S.).[*](Col. II 10, 26. 27. 28. 25. 28. (§ 145: Pallad. III 6. § 146: cfr. Col. XI 2, 7).) solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum[*](occatum D2v. occultum r.) integitur[*](an inducitur? cfr. Column. II 17, 4.) crate[*](creta D.) iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito [*](addito D2dv. -ita r.). poscit autem siccum sucosumque[*](succosum v.a.G.) vel riguum. ita[*](ita dv. et a D1FE. et ita D2D.) praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id praestant in iugera[*](iugero D2dT.) modi[*](modia Ev.a.J. modico D2.) III[*](III ego coll. § 9 et Colum. ui ll. uicena v. -ni J. bini D cum Schneidero ad Varr. r. r. I 42.) —
et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater.in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant.
dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.
primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat.
eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice
esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem.
gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis.
nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim.
caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso
carent[*](carentia E.) ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae[*](oneratae vet. Dal. H. -ta F2dv. hone- rata DF1. hoc onerata E.) fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae[*](uricae DFD. -ca Ev. erucae dTBrot. uruca J.), etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.[*](Th. H. VIII 8, 4. 3. 7. (C. IV 15, 5. Geop. II 43). Th. C. IV 12, 8. Plutarch. quaest. symp. VII 2, 3.) <3> Est herba, quae cicer enecat et ervum[*](eruum dv. herbum r.) circumligando se; vocatur orobanche[*](orobanche v. -bachae D2. -brachae F2. orebraehae F1. orobreche dE. -chae D1.). tritico simili modo aera[*](aera C. haera DF2d. hera F1. herba EVerc. era v.), hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata [*](securidata d. -daca v.a.S.), quam Graeci a similitudine pelecinum[*](pelecinum dD. -non v. pelicenum r.) vocant; et hae[*](hae dTBrot. hac r. hae quidem v.) conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in[*](teramum qua in J. terramum qua in DF. terram umquam (nunq- d) in dE. teramnon (-mon S) qua in v.) macro, cum udam quidam ventus adflavit.[*](Geop. II 43. Galen. alim. fac. I 37. Th. H. VIII 10, 1. Col. X 324.) aerae[*](aerae dC. here r. erae v.) granum minimum[*](minime DF.) est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines[*](uertiginem d.) facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores , cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo[*](eruo dv. heruo E. herbo r.), bestiola aranei generis[*](dist. ego. cfr. Colum. X 324.), si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.
[*](Verg. Georg. I 80. Geop. II 18, 6. Verg. Georg. I 193. Th. C. III 24, 4. Col. II 10, 11. Geop. II 18, 12.) Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas , in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant . Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam;
sic etiam grandescere promittit[*](promittens dT.).[*](Col. II 11, 7. 9, 9. 10. Geop. II 18, 16. 4. 13. 14. 1. Col. XI 3, 61. 64. X 356. Pallad. I 35, 3. Th. H. VII 15, 2. Geop. XII 7, 3. Diosc. IV 88. 89. Col. X 353.) quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue[*](praecipue F2v. -puos E. -puus DF1d. -puius T.an procliuius?) adolescere putant; ter quidem saritam[*](saritam C. sartam dTEv. satam r.) modium fractae e modio[*](e modio DFdv. modium E.) solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis[*](tusis om.d.) si misceantur, non[*](non dv. nunc r.) esse vermiculis ohnoxia[*](obnoxia D2dv. subn- r.), nec si interlunio serantur. multi ad mili[*](mili d. -lii v. -lia DF2E. melio F1.) remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam[*](an priusquam seratur?cfr. Geop.) sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpae contacta[*](contracta E.) semina uberiora esse. Democritus suco herbae, quae appellatur aizoum[*](aizoum D2S. -oon B. aizum r.), in tegulis nascens, et ab aliis[*](et ab aliis Strack. J. ab aliis D2D. tabalis D1F. caballis dT. tabulis fE. -lisue B.) aesum[*](aesum DFEJ. esum dT.del. B. nomen adhuc corruptum. U 358 hypogaeson (rectius -geson), quod ne XXV 160 quidem satis certum est, sed a Barbaro illatum, nec usquam alibi scriptum legitur. 12. 13 aut dicit illum dE. ut dicit ille v.a.B.) , Latine vero sedum aut digitillum , medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo[*](ulcedo D. uredo fS.) noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum[*](an exire?) seges ire coeperit, runcare[*](truncare E.), ne herbae vincant. [*](extr.: Pallad. I 35, 9. Didymus in Geop. X 90, 4. Apuleius ib. XIII 5, 1.)pestem a milio[*](limio E.) atque panico, sturnorum[*](panicus turnorum E.) passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis dilute[*](falis deluto E.) et semine sparso vel decoctarum aqua[*](aquas et E.). sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant.[*](Apuleius ib. V 33, 4. Th. H. VIII 7, 4.) rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris[*](pecorum d.) in herba dumtaxat, et depastae quidem vel[*](uel om.dT.) saepius nullam in spica iniuriam sentient. retonsarum[*](retonsarum dv. retus- r.) etiam semel omnino certum est granum longius fieri[*](fieri om.d.) et inane cassumque[*](cascumque D1F1d. casumque f. crassumque E2.) ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinquagesimo [*](quinquagesimo B e Theophr. cfr. v. 10. quinto decimo ll.v.a. C.) fenore messes reddit eximia fertilitas[*](eximia fertilitas D2S. exilitas rv.) soli[*](soli S. soli cum DF2dE. soli cum uenum F1. soli uerum v.), diligentioribus vel cum[*](uel cum ego. uenum (uerum dEJ) cum DF2dEJ. uenus cum F1. uero cum D2S. cum v.) centesimo[*](centesimo B. centesimo quinquagesimo ll. v.a.H.). neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi[*](aqua rigandi DFEG. adaquari (aquari v) gaudent dTv.), ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa[*](terrae ipsi F2.) herbas gignit. ubertas[*](ubertatis dEv.a.S. -ates F2.) tamen tanta est, ut[*](tanta est ut D2S. tantae (-te dE) sunt r(v add. ut). sponte ut F2. ut sponte dT.) sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.[*](Cato 6, 1. 34, 1. 2.) Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit[*](sit F2v. est sit r est S.) idem, rapa,[*](rapa P e Cat. S. om. ll. v. cfr. Varro r. r. I 23, 7.) raphanos[*](raphanos F2P e Cat. S. -nus DF1d. -nnm Ev.), milium, panicum. in frigido, aquoso[*](et aquoso dfv.a.S. uel aqu- F2D.) prius serendum , postea in calido, in solo autem rubricoso[*](lubricoso dE.) vel pullo vel harenoso[*](aserenoso E.), si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso
nec umbroso triticum;[*](Cato 35,1. 2.) in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso[*](aquoso DFv. in aqu- dEC.) herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito[*](edito DEv. editoque dG. et edito F2D.), qui sole[*](sole D2dv. sale r.) quam diutissime torreatur ; lentem in rudecto[*](rudecto P e Cat. S. frutecto DFE. -eto v. -ectoso dC.) et rubricoso, qui non sit herbidus [*](poterit Cato.); hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis[*](non possis H e Cat. non possit ll. v.) et cuius crassitudo sit restibilis.[*](Varro I 23, 2. (Geop. II 12, 1).—Geop. II 13, 1. (Varro I 9, 4). Th. C. III 21, 2. I. VIII 9, 1.) Subtilis et illa sententia: serenda[*](seranda DF.) ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco[*](suco DEv. suctu DF1. sumptu F2.), ut cytisus et cicere excepto legumina[*](cicere excepto legumina H cum Ursino ad Varr. r. r. I 23, 2. cicer exceptis leguminibus ll. v. an cicere excepto, e leguminibus?) quae velluntur e terra, non subsecantur[*](subsecuntur FE.)—unde et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui autem quae cibi[*](cibi DF1dEv. curae F2.) sunt maioris, ut olus[*](olu D2.del.F2.), triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus enim alimenti radix poscit—, laetior[*](laetior P. lenior ll. H. leuior v. cfr. Theophr. et Geop. et § 163. 97. 187. XVII 26 al. an plenior?) terra densiorque tritico.[*](Varro I 9, 4. Col. II 9, 3.) in loco umidiore[*](umidiore S e Varr. humili ll. v. -mido Ursin. D.) far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum[*](cretoso et uliginoso solo F2.) patiuntur[*](patiuntur D2D. sat- D1dE. sort- v. seruntur F2.).
Ex[*](ex D. et ll. G. est et in v.) frugibus ostentum semel, quod equidem invenerim [*](inuenerim F2v. -rit r.), accidit P. Aelio Cn. Cornelio cos., quo anno superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nota produntur frumenta.
Et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a[*](a dEv.om.FHJ.) solstitio[*](solstitie F1.) ac[*](ac ego. aut F1dEv. del.F2P. a J. et vet. Dal. H. cfr. V 57 et XVII 130. 5,57) nova luna, primo[*](primo dTBrot. a primo F2E. oprimo F1. ac primo v.) lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit[*](residit S coll. V 57. -det ll. v.).[*](Herodot. II 14 extr.) si XII cubita non excessit, fames certa est; nec minus si XVI exsuperavit[*](exsuperauit dG. -abit r.). tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet[*](arget F1. arcere F2.). vulgo credebatur a[*](a dS. ac r. ab v.) decessu eius serere solitos[*](solitus E.), mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in[*](in dv. et r.) madido solo, et credo antiquitus factitatum,[*](Th. C. III 20, 9) nunc quoque non multo graviore [*](grauiore Fv. -ora dTEHack.) opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi[*](digressi dv.a.Brot.) amnis. hoc fit[*](fit FTED. eft dv.) Novembri mense incipiente, postea pauci[*](pauci runcant FJ. pauci runcant pauci dE. pauci runcant quod v.) runcant—botanismon vocant—, reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. Apriles. peragitur[*](peragitur F2v. peragitatur F1ES. agitatur d.) autem messis[*](messes E.an peraguntur messes?) mense[*](mense dTv. om. rG.) Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur.[*](Th. C. III 20, 5. Verg. Georg. I 63. Col. I praef. 22.) excellentius[*](excellentius dv. -ibus r.) Thebaidis regioni[*](regionis d.) frumentum , quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior[*](maior et d.) Babyloniae[*](babyloniae ac dv.a.B. -loni ac G. cfr. VI 122.) Seleuciae, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur . Syria quoque tenui sulco arat[*](arat dv. om. r.) , cum multifariam[*](multifaria E.) in Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni
quidem parte culturae, sed in hac[*](hac dS. ac E. hac quidem Fv.) maxime valet oraculum illud[*](illud dv. illum F2E.om.F1.): quid quae[*](quaeque v. quae ll.)que regio patiatur.[*]((v. Schneider. ad Col. II 4, 6 et Varr. I 29, 2).) Vomerum plura genera: culter vocatur inflexus[*](inflexus S. infelix ll. inferius Brot. ex ed. pr. locus nondum sanatus. an infixus prae dentali?) praedensam[*](praedensa E2.), priusquam[*](priusquam F2dv. prius r.) proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterun genus est volgare rostrati[*](rostrati G. rostra uti dE. rostratum uti FvD. -rati uti S.) vectis. tertium in solo facili, nec[*](nec F1dEv. non F2D.) toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro. latior haec quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio[*](glandio FE.) scindens solum et acie laterum radices herbarum secans[*](secans v. se- cant ll.). non pridem inventum in Raetia[*](retia E.) Galliae duas[*](duas FEv. ut duas dH.) addere[*](addere tali ego. -erent alii (ali F1) ll. -erent tali H. addiderunt (tali add. G) v.) tali rotulas, quod genus vocant plaumorati[*](plaumorati ll. Brot. planarati v. plaustrarati coni. H. ploum Raeti Baist apud Wölfflin. (Archiv III 285).). cuspis effigiem palae habet[*](habet v. -ent ll.). serunt ita[*](ita FEv. tamen d.) non nisi culta terra[*](culta terra dv. cultatra FE2. cultratatra E1. cultrata vel cultro arata terra Strack. inculta terra Frobeen quaest. Plin. p. 91. an fulcata terra?) et fere[*](an fere nouali?) nova. latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis[*](porcellis B.) binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri[*](conseri T.) anno facilis[*](facili Fd.) soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.
[*](Cato 61, 1. (cfr. Th. C. III 20, 2. Pallad. II 3, 1).) <1> In arando magnopere servandum[*](reseruandum FE.) est Catonis oraculum: quid[*](quod est F2E2. quid est primum v. a. S.) est bene agrum colere? bene[*](bene arare del. v. a. S.) arare[*](arare S e Cat. om. ll. bene arare v.). quid secundum? arare. quid tertium
? stercorare. sulco vario ne ares. tempestive ares. tepidioribus locis a bruma proscindi arva oportet, frigidioribus ab aequinoctio verno, et maturius sicca regione quam umida, maturius densa terra quam soluta, pingui quam macra.[*]((cfr. Col. II 4, 1).) ubi siccae et graves[*](grauis d.) aestates[*](aestates v. -atis ll. D.), terra[*](terra F2V. -rae r.) cretosa aut gracilis, utilius inter solstitium et[*](et autumni v. aut- et ll.) autumni aequinoctium aratur; ubi leves aestus, frequentes imbres, pingue herbosumque solum, ibi[*](ubi d.) mediis[*](mediis F2dTH. -ius r. melius v.) caloribus. altum et grave solum etiam hieme moveri placet, tenue[*](tenue dv. om. r.) valde et aridum paulo ante sationem[*](sationem dTBrot. -num r. -nis tempus v.).[*](Col. II 4, 5. Pallad. II 3, 2. (cfr. Varro I 44, 2. 29, 1. 2).)<2> Sunt et huic[*](huic ego. cfr. § 192. 254. hic ll. v. his U 360.) suae leges: lutosam terrain ne tangito. vi[*](ui dv. ut r.) omni arato. prius quam ares[*](ares dv. aras rS.) proscindito. hoc utilitatem habet, quod inverso caespite herbarum radices necantur. quidam utique ab aequinoctio verno proscindi volunt.—quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum[*](uerum actum E.) vocatur. hoc in novali aeque[*](aeque F2TH. atque r.) necessarium est[*](est om.ES.).[*](Col. II 2, 22. Cato 54, 4. Col. II 2, 28. 27.) novale est quod alternis annis seritur.—araturos boves quam artissime iungi oportet, ut capitibus sublatis arent—sic minime colla contundunt —; si inter arbores vitesque aretur, fiscellis[*](fistellis dE.) capistrari[*](capistrari dv. -rati E. -ratu F1. -rantur F2D.), ne germinum tenera praecerpant; securiculam[*](securiculam dv. sericulam r. serri- Brot.) in stiva[*](in stiua P. insitiuam ll. v. a. S.) pendere, qua intercidantur radices—hoc melius quam convelli aratro bovesque luctari —; in arando versum peragi nec strigare [*](striare B.) in actu[*](actu saepius B.) spiritus.[*](Verg. Georg. I 95. Col. II 2, 25. 4, 10.) iustum est proscindi sulco dodrantali iugerum uno die, iterari sesquiiugerum, si sit facilitas
soli; si minus, proscindi semissem, iterari assem, quando et animalium labori natura leges statuit. omne arvum rectis sulcis, mox et obliquis subigi debet. in collibus traverso tantum monte aratur, sed modo in superiora modo in[*](in v. om. ll. cfr. XVI 223.) inferiora rostrante vomere, tantumque est laboris[*](laboris v. -ori ll.) homini, ut etiam boum vice fungatur. certe sine hoc animali montanae gentes sarculis arant.[*](Col II 2, 25. (II 4, 7). II 4, 2. 1. 8, 3. (Varro I 29, 2).) arator nisi incurvus praevaricatur. inde tralatum hoc crimen in forum. ibi utique[*](utique G. ubique ll. itaque v.) caveatur, ubi inventum est. purget vomerem subinde stimulus cuspidatus rallo. scamna inter duos sulcos cruda ne relinquantur, glaebae ne exultent. male aratur arvom, quod satis frugibus[*](frugibus dv. frugilius r. (saxis) fragilibus B.) occandum est. id demum recte subactum erit, ubi non intellegetur[*](intellegetur v. -gitur ll. S.), utro vomer ierit. in usu est[*](est om.E.) et collicias interponere, si ita locus poscat, ampliore sulco, quae in fossas aquam educant.