Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Sequitur legunminlum natura, inter quae maxime [*](maximae E. -mus F2v.) honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis . lomentum appellatur farina ex ea[*](ex ea ego. ea D1GF1dEv. del.D2. eius F2D.), adgravaturque pondus [*](dist. D.) illa et omni legumine, iam vero et pabulo[*](pabulo DdTv.cfr. §§ 142.143. -la F1E. -lum G. ad pabula F2. ad pabulum D.), in pane[*](in pane DGdTD. om. rv.)
venali[*](uenalis v. a. S.). fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius[*](aut delicatius coni.Dal.) fracta. [*](cfr. Cato 134, 1. Didymus in Geop. II 35, 3. (Diosc. II 127). cfr. Gell. IV 11.)quin et prisco ritu puls fabata[*](puls fabata ego. pulsa faba D2D. fabata r Brot. fabacia v.) suae religionis diis in sacro est. praevalens pulmentari cibo, set[*](set ego. sed T. et rv.) hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique[*](uitique D1E. cuit- que d.) adsumitur.[*](Fabius Pictor ap. Gell. X 15, 12. Didymus in Geop. II 35, 6. 7.) Varro et[*](et om.d.) ob haec flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex[*](ex DGFD. et dE. e B.) frugibus referre mos[*](mos F2v. mox r.) est auspici causa, quae ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. [*](cfr. Pallad. XII 1, 2. Verg. Georg. I 215. Col. II 10, 9. Th. H. VIII 6, 5. (C.III 24, 3). cfr. Th. H. VIII 9, 1. Col. II 10, 7. Cato 37, 2.)seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut[*](ut D2Ev. aut D1GFd. haud F2.) antecedat[*](antecedit F2d.) hiemem. Vergilius eam per ver seri[*](seri dv. sari r.) iubet circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae[*](dist. H.) sationis[*](sationis dv. racionis G. rati- r.) quam trimestrem fructum. eius namque siliquae caulesque gratissimo[*](gratissimi//// dv. a. G.) sunt pabulo[*](pabulo v. -li ll.) pecori. aquas in flore maxime concupiscit[*](conspicit E.), cum vero defloruit[*](defioruerit dT.), exiguas desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva.[*](Th. H. IV 8, 8.) nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri Fabarias appellant, item in Mauretania[*](mauritania Ev. a. H. mauritima d1. marit- d2.) silvestris passim, sed praedura et[*](et om.EH.) quae percoqui non possit. nascitur et in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis[*](ac oculis E1. (aculeos v.a.B.) caules F2.) timentes refugiunt.[*](Th. H. IV 8, 7. 8. VIII 1, 4. Col. II 10, 15. 4. Pallad. III 4. Geop. II 37, 2.) longitudo scapo[*](scabro F2E.) quattuor cubitorum est[*](dist. Strack coll.Theophr.) amplissima, crassitudo digiti. ni[*](digiti ni Turnebus. intoni ll. (an ut digito. ni?) di- giti in totum ni S. nec B. octona v.) genicula abessent[*](abessent Turnebus. abesset DGFE. habens sed dT. habet v.a.S.), molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabae non supra tricenas[*](tricenas v. -enall. triginta S cum Salm.); folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam[*](quam D2.) grata[*](grata D2D. lata rv. lauta B.) incolarum cibis, cruda et omni modo cocta[*](omni modo cocta dTJ e Theophr. coll. XVI 65. 137. XVII 162. XXII 154. omnino decocta rv.), harundinum radicibus similis . nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toronae[*](Toronae J. -ne ll.v.) Chalcidi ces[*](Chalcidices S e Theophr. -cidis ll.v.J.) lacu.Ex leguminibus autumno vereve[*](autumno uereue J. autumno uere DGFdT. autem nouę re E. autem nouembri v. (et uere coni.H.an uel uere?)) seruntur lens et in Graecia pisum. lens amat solum tenue magis quam pingue, caelum utique siccum. duo genera eius Aegypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud auctores[*](auctorem DF1E.) aequanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in Italia et in austeriore caelo non nisi verno tempore terra facili, soluta[*](ac soluta v.a.S).
[*](Th. H. VIII 6, 5. Col. II 10, 20. Geop. II 36, 1.—Th. H. VIII 5, 1. Diosc. II 126. —Col. II 10, 19. Th. H. VIII 6, 5.) Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est
enim arietino capiti[*](capiti v. capite (pite G) ll.) simile, unde ita appellatur[*](appellant dES.), album igrumque; est et columbinum, quod alii Venerium[*](uenerium uocant dv.a.S.) appel- ???candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio ???vigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis , angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo[*](eruo D2F2dv. ero r.) simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.[*](Th. H. VIII 5, 2. 3. Diosc. II 175. Col. XI 2, 72. (Pallad. XI 1, 3).) Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum Iongae et ad figuram seminis. latae, piso cylindratae[*](cilindratie Ev. -aceae C.). passiolorum [*](faseolorum v. phasio- S.) cum ipsis manduntur[*](mandunt FfE2S. manducent E1.) granis. serere eos qua velis terra licet ab idibus Octobr[*](octobr. ego. -bris ll. v. at plene scribendum erat octobribus: cfr. etiam XI 42. XV 19.XXI 111.). in kal. Novembris. legumina, cum maturescere coeperunt[*](coeperint F2Ev.a.H.), rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.
quamquam[*](dist.S.) prius de rapis dixisse conveniat— in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat,[*](Col. II 10, 22.) a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius[*](alius D2F2fdTD. ali D1GF1. alii Ev. aliis C.) usus praestantior ab iis[*](ab iis v. ahis (pro ab is) D1GF1. ab his dTEC. his D2F2fD.an rapis?) non est.
Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris[*](ruris del.F2.) alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua.[*](cfr. Cato 35.— Th. H. VII 2, 5. (Pl. XIX 122).) quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore[*](minore DdTEv. -ora G. -orē F. -or est fD. -or C.) rapiciorum[*](rapiciorum dTS. rapaciorum (-pati- G) DGF1Ev. raparum F2f.) suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore[*](maiorē F. -or C.) quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa[*](passo Ev.a.C.) paene ad alium proventum
[*](uentum E.), famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus.[*](Th. H. VII 4, 3. (Martial. XIII 16).—Varro I 59, 4. Col. XII 56, 3. (Pallad. XIII 5).) terram[*](terram dv. -ra r D.) non morose eli- git[*](eligit v. legit ll.S. eligitur D.), paene[*](paene om.dT.) ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac[*](ac F2dv.a r.) frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur , durantque ad alia[*](ad alia ll. v. an acetaria?) sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis[*](alis E.), purpureo quoque.[*](Th. H. VII 4, 3. (5).) neque aliud in cibis tingui decet[*](debet D2.). genera eorum Graeci duo prima fecere, masculinum[*](masculum dG.) femininumque, et ea serendi modo[*](modo dv. modi r S. modum D cum U 354.) ex eodem semine: densiore enim satu[*](enim semine satu E.) masculescere , item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius.[*](Th. H. VII 6, 2. 4, 3. Col. X 421.) species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui[*](acrique E.) circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in[*](dist. U 354.)Nursino[*](Nursino v. ursino ll.) agro nascentibus—taxatio[*](taxatio v. taxio ll.) in libras sesterti singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis, [*](dist. ego.)napis[*](napis ego. napi ll. v.) vero Amiterni[*](Amiternini v.).[*](Col. X 422. Martial. XIII 20. Col. XI 3, 16. II 10, 24. XI 3, 59. (Pallad. VIII 2, 1). Hyginus ap. Col. XI 3, 62. cfr. Th. C. V 6, 9. Col. XI 3, 62.) quorum eadem fere natura[*](natura est FD.): gaudent aeque[*](aeque om.d.) frigidis. seruntur et ante kalendas Martias , in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum[*](rapum E.) seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa laetiora fieri, si cum[*](cum F2dB.om. rv.) palea semen inaretur[*](semen inaretur ego. cfr. Pliniana p. 43. seminaretur DGF1TE. -nentur F2dG. -netur v.). serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se.[*](Col. XI 3, 18. (Pallad. IX 5, 1).—Col. II 10, 23. (Pallad. VIII 2, 1). —) satus utrique[*](utique E.) generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente[*](procedente Ev.a.G.) hieme nix prima ceciderit, si totidem aluminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire . seruntur et vere in calidis atque umidis.[*](Th. H. VIII 11, 4. C. IV 13, 3. Geop. II 39, 6. Apuleius in Geop. II 39, 3. 6. 8. Th. H. VIII 11, 3. —)
Lupino[*](lupino dv. -nos D1GF1. -nus E. -nis F2. -ni D2D.) usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur[*](lacunam cum S indicavi. excidit siderum vel solis (caeli S).). nec ullius quae[*](an quaequae?) seruntur[*](seruntur F2v. serantur DGdT. seratur r S.) natura ad sensum[*](ad sensum ego. adsensu (ass- v) ll. v. cfr. VII 20. 23. IX 111 et IX 42. II 108. 109. XVI 95.).... terraeque[*](terraeque (quae D2) DF1E. terraque dT. terrae rv. terrae quoque D cum U 355.) mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat . ter praeterea floret[*](floret ter germinat D.). terram amat terraque[*](terraque dTv. terratque E. terra atque DGF1. atque terra F2. atqui terra D.) operiri non vult.[*](Cato 34, 2. Th. H. I 3, 6. III 2, 1. Col. II 11, 5. Th. H. I 7, 3. VIII 11, 8. Cato 37, 2. Varro I 23, 3. Col. II 14, 5. 15, 5. 6. 10, 1. XI 2, 44. Pallad. IX 2. Geop. II 39, 5.) et unum hoc seritur non arato. quaerit[*](quaerit G. querit D2. fuerit D1FE. si (ubi v) fuerit dTv.) maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso[*](frutectoso dG. -ecto r.) solo coiectum[*](coiectum F1J. coni-F2dv. coiactum D. coactum ES.) inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus;[*](17,54) itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,
nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre:[*](Th. VIII 1, 3. 11, 8. Col. II 10, 2. XI 2, 72. Pallad. VII 2, 2. Th. H. VIII 7, 3. Geop. II 39, 2. Col. II 10, 3. 15, 6. 10, 4.) protinus seritur ex area[*](area P e Theophr. et Colum. aruo ll.v.) ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit[*](antecesserit dTv.a.G.) hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem[*](florem D2F2dv. flori r.) verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit.[*](Geop. II 39, 4.. 6. Cato 54, 3. Col. II 10, 1. 3. Pallad. VII 2, 2.) maceratum[*](maceratam E.) calida aqua homini quoque[*](hominique E. quoque del. v.a.G.) in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam[*](quin etiam P. an lacuna ante quanldo statuenda est? cfr. XXII 155.) inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.[*](Col. II 13, 1.) Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur[*](saritur (sarri- v) S. seritur ll.), non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis[*](sationis F2dv. rat- r.) eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima.[*](Col. II 10, 29. Pallad. II 6.) siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa[*](umbrosa D2dv. amb- r.). ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.
[*](Col. II 10, 34. Pallad. III 7. Th. H. II 4, 2.) Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum[*](cum ll. S. per eum v. per eruum B. quo U 356.) divom Augustum curatum epistulis[*](eo epistulis J.) ipsius memoria exstet[*](exstet S. existet ll. exstat v.). sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati[*](sati del.F2D. at cfr. § 9 et Colum.). Martio mense satum noxium esse bobus[*](bubus Ev.a.D.) aiunt, item autumno gravedinosum[*](grauedinosum dv. grauid- r.), innoxium autem fieri primo vere satum[*](satum dv. persatum r.).
[*](Col. II 19, 33. Pallad. II 7.) Et silicia[*](silica T. sicilia FE.), hoc est fenum Graecum, scariphatione [*](scrarifatione d. scariphicatione (-rifi- v) F2v. a. D.) seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid[*](quid FE.), cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur[*](farrago appellatur dv. frago appellantur r.), occari tantum desiderat[*](desiderat dv. -rant r.).
Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum [*](teterrimum T. ater- vet. Dal.) et tantum[*](et v. sed ll. S. sed requirat aptum pro tantum.) ad arcendam famem[*](famem utile v.a.H.), fecunda[*](fecunda FE.), sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.
[*](Varro I 31, 5. Col. II 7, 2. 11, 31. Pallad. X 8, 1.) Farrago ex recrementis[*](recrimentis D1FED.) farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque[*](degeneransque D2dG. -rans qui r.) ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.
[*](Cato 27. 33, 3. 53. 54, 3. 4. Varro I 31, 4.) Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo[*](quod DFT.) sistebant[*](citabant P. ciebant Dal. e Varr.) alvom bubus. id erat e[*](e om.dT.) pabuli[*](pabulis Ev.a.S.)
segete viride[*](uiridi D2v.a.S.) desectum[*](desectum DdTS. -te FE. -ta v.), antequam generaret[*](generaret Strack. gelaret ll.v. genicularet vel siliquaret Ursinus. generaret siliquas coni. H. cfr. Varro.). Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x, viciae II[*](II ego. duos ll. v. (pro binos).), tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos[*](solitos DdTv. -tus FE. -tum G.), melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta[*](admixto FE.). hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum . Varro appellatum[*](appellat dTS.) a celeritate proveniendi e Graeco, quod ὠκέως[*](ὠκέωςfTurneb. H. oceos r. ocys oceos v.ὠκύςBas.) dicunt.[*](Isid. Orig. XVII 4, 9. Col. II 10, 25. (28). Pallad. V 1, 1. Diosc. II 176.) Medica[*](medis DFV. medicis r.) externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in[*](dist. ego.) primis dicenda tanta dos est[*](est ego. et ll. ei S. eius est G. eius ut v.), cum ex uno satu amplius quam tricenis annis[*](denis P e Colum. an scriptum fuerat quammdenis === III denis?) duret. similis est trifolio caule foliisque [*](foliis qui DF.), geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus[*](amphilochus dv. -lochi est J. -locus D2. ampli locus r.) conposuit[*](conposuit P. confusum ll. J. fecit confusum (-sim Dal.) v.a.S.).[*](Col. II 10, 26. 27. 28. 25. 28. (§ 145: Pallad. III 6. § 146: cfr. Col. XI 2, 7).) solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum[*](occatum D2v. occultum r.) integitur[*](an inducitur? cfr. Column. II 17, 4.) crate[*](creta D.) iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito [*](addito D2dv. -ita r.). poscit autem siccum sucosumque[*](succosum v.a.G.) vel riguum. ita[*](ita dv. et a D1FE. et ita D2D.) praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id praestant in iugera[*](iugero D2dT.) modi[*](modia Ev.a.J. modico D2.) III[*](III ego coll. § 9 et Colum. ui ll. uicena v. -ni J. bini D cum Schneidero ad Varr. r. r. I 42.) —
et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater.in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant.
dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.
primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat.
eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice
esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem.
gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis.
nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim.
caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso
carent[*](carentia E.) ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae[*](oneratae vet. Dal. H. -ta F2dv. hone- rata DF1. hoc onerata E.) fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae[*](uricae DFD. -ca Ev. erucae dTBrot. uruca J.), etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.[*](Th. H. VIII 8, 4. 3. 7. (C. IV 15, 5. Geop. II 43). Th. C. IV 12, 8. Plutarch. quaest. symp. VII 2, 3.) <3> Est herba, quae cicer enecat et ervum[*](eruum dv. herbum r.) circumligando se; vocatur orobanche[*](orobanche v. -bachae D2. -brachae F2. orebraehae F1. orobreche dE. -chae D1.). tritico simili modo aera[*](aera C. haera DF2d. hera F1. herba EVerc. era v.), hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata [*](securidata d. -daca v.a.S.), quam Graeci a similitudine pelecinum[*](pelecinum dD. -non v. pelicenum r.) vocant; et hae[*](hae dTBrot. hac r. hae quidem v.) conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in[*](teramum qua in J. terramum qua in DF. terram umquam (nunq- d) in dE. teramnon (-mon S) qua in v.) macro, cum udam quidam ventus adflavit.[*](Geop. II 43. Galen. alim. fac. I 37. Th. H. VIII 10, 1. Col. X 324.) aerae[*](aerae dC. here r. erae v.) granum minimum[*](minime DF.) est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines[*](uertiginem d.) facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores , cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo[*](eruo dv. heruo E. herbo r.), bestiola aranei generis[*](dist. ego. cfr. Colum. X 324.), si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.
[*](Verg. Georg. I 80. Geop. II 18, 6. Verg. Georg. I 193. Th. C. III 24, 4. Col. II 10, 11. Geop. II 18, 12.) Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas , in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant . Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam;
sic etiam grandescere promittit[*](promittens dT.).[*](Col. II 11, 7. 9, 9. 10. Geop. II 18, 16. 4. 13. 14. 1. Col. XI 3, 61. 64. X 356. Pallad. I 35, 3. Th. H. VII 15, 2. Geop. XII 7, 3. Diosc. IV 88. 89. Col. X 353.) quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue[*](praecipue F2v. -puos E. -puus DF1d. -puius T.an procliuius?) adolescere putant; ter quidem saritam[*](saritam C. sartam dTEv. satam r.) modium fractae e modio[*](e modio DFdv. modium E.) solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis[*](tusis om.d.) si misceantur, non[*](non dv. nunc r.) esse vermiculis ohnoxia[*](obnoxia D2dv. subn- r.), nec si interlunio serantur. multi ad mili[*](mili d. -lii v. -lia DF2E. melio F1.) remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam[*](an priusquam seratur?cfr. Geop.) sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpae contacta[*](contracta E.) semina uberiora esse. Democritus suco herbae, quae appellatur aizoum[*](aizoum D2S. -oon B. aizum r.), in tegulis nascens, et ab aliis[*](et ab aliis Strack. J. ab aliis D2D. tabalis D1F. caballis dT. tabulis fE. -lisue B.) aesum[*](aesum DFEJ. esum dT.del. B. nomen adhuc corruptum. U 358 hypogaeson (rectius -geson), quod ne XXV 160 quidem satis certum est, sed a Barbaro illatum, nec usquam alibi scriptum legitur. 12. 13 aut dicit illum dE. ut dicit ille v.a.B.) , Latine vero sedum aut digitillum , medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo[*](ulcedo D. uredo fS.) noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum[*](an exire?) seges ire coeperit, runcare[*](truncare E.), ne herbae vincant. [*](extr.: Pallad. I 35, 9. Didymus in Geop. X 90, 4. Apuleius ib. XIII 5, 1.)pestem a milio[*](limio E.) atque panico, sturnorum[*](panicus turnorum E.) passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis dilute[*](falis deluto E.) et semine sparso vel decoctarum aqua[*](aquas et E.). sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant.[*](Apuleius ib. V 33, 4. Th. H. VIII 7, 4.) rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris[*](pecorum d.) in herba dumtaxat, et depastae quidem vel[*](uel om.dT.) saepius nullam in spica iniuriam sentient. retonsarum[*](retonsarum dv. retus- r.) etiam semel omnino certum est granum longius fieri[*](fieri om.d.) et inane cassumque[*](cascumque D1F1d. casumque f. crassumque E2.) ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinquagesimo [*](quinquagesimo B e Theophr. cfr. v. 10. quinto decimo ll.v.a. C.) fenore messes reddit eximia fertilitas[*](eximia fertilitas D2S. exilitas rv.) soli[*](soli S. soli cum DF2dE. soli cum uenum F1. soli uerum v.), diligentioribus vel cum[*](uel cum ego. uenum (uerum dEJ) cum DF2dEJ. uenus cum F1. uero cum D2S. cum v.) centesimo[*](centesimo B. centesimo quinquagesimo ll. v.a.H.). neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi[*](aqua rigandi DFEG. adaquari (aquari v) gaudent dTv.), ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa[*](terrae ipsi F2.) herbas gignit. ubertas[*](ubertatis dEv.a.S. -ates F2.) tamen tanta est, ut[*](tanta est ut D2S. tantae (-te dE) sunt r(v add. ut). sponte ut F2. ut sponte dT.) sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.[*](Cato 6, 1. 34, 1. 2.) Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit[*](sit F2v. est sit r est S.) idem, rapa,[*](rapa P e Cat. S. om. ll. v. cfr. Varro r. r. I 23, 7.) raphanos[*](raphanos F2P e Cat. S. -nus DF1d. -nnm Ev.), milium, panicum. in frigido, aquoso[*](et aquoso dfv.a.S. uel aqu- F2D.) prius serendum , postea in calido, in solo autem rubricoso[*](lubricoso dE.) vel pullo vel harenoso[*](aserenoso E.), si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso
nec umbroso triticum;[*](Cato 35,1. 2.) in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso[*](aquoso DFv. in aqu- dEC.) herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito[*](edito DEv. editoque dG. et edito F2D.), qui sole[*](sole D2dv. sale r.) quam diutissime torreatur ; lentem in rudecto[*](rudecto P e Cat. S. frutecto DFE. -eto v. -ectoso dC.) et rubricoso, qui non sit herbidus [*](poterit Cato.); hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis[*](non possis H e Cat. non possit ll. v.) et cuius crassitudo sit restibilis.[*](Varro I 23, 2. (Geop. II 12, 1).—Geop. II 13, 1. (Varro I 9, 4). Th. C. III 21, 2. I. VIII 9, 1.) Subtilis et illa sententia: serenda[*](seranda DF.) ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco[*](suco DEv. suctu DF1. sumptu F2.), ut cytisus et cicere excepto legumina[*](cicere excepto legumina H cum Ursino ad Varr. r. r. I 23, 2. cicer exceptis leguminibus ll. v. an cicere excepto, e leguminibus?) quae velluntur e terra, non subsecantur[*](subsecuntur FE.)—unde et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui autem quae cibi[*](cibi DF1dEv. curae F2.) sunt maioris, ut olus[*](olu D2.del.F2.), triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus enim alimenti radix poscit—, laetior[*](laetior P. lenior ll. H. leuior v. cfr. Theophr. et Geop. et § 163. 97. 187. XVII 26 al. an plenior?) terra densiorque tritico.[*](Varro I 9, 4. Col. II 9, 3.) in loco umidiore[*](umidiore S e Varr. humili ll. v. -mido Ursin. D.) far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum[*](cretoso et uliginoso solo F2.) patiuntur[*](patiuntur D2D. sat- D1dE. sort- v. seruntur F2.).