Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Pomiferae arbores quaeque[*](quaequae DGPar.) mitioribus sucis voluptatem primae cibis attulerunt et necessario alimento delicias miscere docuerunt, sive illae[*](ille EX.) ultro ab[*](ultro siue ab Arund. v.a.D.) homine didicere blandos sapores[*](blando saporis EX.) adoptione et conubio—idque munus etiam feris[*](a feris D coll. XVII 99.) volucribusque dedimus[*](dedimus D2dv. dedicimus D1. didicimus rArund. D. dididi- mus S.)—, intra praedictas [*](intra praedictas ll. v. ita Arund.) constant[*](constant Arund. v. -stat ll.). proximum erat narrare glandiferas, quae[*](quae D. que D2. quoque r Arund. S. quoque quae v.) primae victum[*](primo uictu Arund. man. Dal. S.) mortalium aluerunt[*](aluorum EArund. man. Dal. S.) nutrices inopis ac ferae[*](ferreae Arund.) sortis, ni[*](ni dEArund. v. in r.) praeverti cogeret[*](congreget DG.) admiratio usu comperta[*](conferta DG.), quaenam qualisque esset vita sine arbore ulla, sine frutice viventium.
Diximus et in oriente quidem iuxta oceanum complures ea in necessitate gentes. sunt vero et in septentrione[*](13,139) visae nobis Chaucorum[*](Chaucorum H. Cauch- C. cauc- ll. v.), qui maiores minoresque appellantur. vasto ibi meatu bis dierum noctiumque singularum intervallis effusus in inmensum agitur oceanus, operiens aeternam[*](alternam D2D.) rerum naturae controversiam dubiamque
[*](dubiumque Ev.a.S.) terrae [sit[*](uncos ego posui. sitam d. situm an S. sit in Dederich. sitne Cornelissen Mnemos. 1879 p. 298.)] an partem[*](pars Arund. man.Dal. v. parte in G. in parte Müller de stilo p. 135. parte an Dederich. pars an Cornelissen.) maris. illic, misera gens, tumulos optinent[*](optinet D2v.a.J.) altos aut[*](aut D1GdEArund. v. sub D2. ut P. ceu D.) tribunalia exstructa manibus ad experimenta altissimi aestus, casis ita inpositis navigantibus similes, cum integant aquae circumdata, naufragis[*](naufragiis dEXv.a.G.) vero, cum recesserint, fugientesque cum mari pisces circa tuguria venantur. non pecudem his habere, non lacte ali, ut finitimis , ne cum feris quidem dimicare contingit omni procul abacto[*](abaucto DG.) frutice. ulva et palustri iunco funes nectunt ad praetexenda piscibus retia captumque manibus lutum ventis magis quam sole siccantes terra cibos[*](cibo GEArund. cibis d.) et[*](et v. set D2. sed r Arund.) rigentia[*](rigentia dv. -gantia r Arund.) septentrione viscera sua urunt. potus[*](potuus DGD. potius E. potus iis G.) non nisi ex imbre servato scrobibus in vestibulo domus. et hae gentes[*](hae gentes D2dv. accentes D1G. -te E. accedente X. hae terrae Arund. man.Dal.), si vincantur hodie a populo Romano, servire se dicunt! ita est profecto [*](parcior ES. partior Arund. pactior man. Dal.): multis fortuna parcit in poenam[*](poena EArund. man. Dal.).Aliud e silvis miraculum: totam reliquam Germaniam operiunt[*](operiunt D. replent B. re- periunt DGdf. referunt EArund. man. Dal. v. an referciunt?) adduntque frigori umbras, altissimae tamen haud procul supra dictis Chaucis[*](Chaucis H. Cauchis C. caucis dv. chausis D2GE. cau- sis D1.) circa duos praecipue[*](2) lacus. litora ipsa optinent quercus maxima aviditate nascendi, suffossaeque fluctibus aut propulsae flatibus vastas complexu[*](complexu dArund. v. conplexa (com- E) r.) radicum insulas[*](in- sulas D2dv. in siluas D1G. siluas EXArund. S.) secum auferunt, atque ita libratae[*](libratae dArund. v. -ta rX.) stantes navigant, ingentium ramorum armamentis saepe territis classibus nostris, cum velut ex[*](ex D2D. om. r G. de v.) industria fluctibus agerentur in proras[*](proras G. -ra d. prospera r Arund. prospectu v.) stantium noctu, inopesque
remedii illae proelium navale adversus arbores inirent.in eadem septentrionali plaga Hercyniae[*](Hercyniae C. -ciniae D(?). hirciniae G. -caniae EX. hyrcinie dv.) silvae roborum vastitas intacta aevis[*](euis d.om. v. a. G.) et congenita mundo prope inmortali sorte miracula excedit. ut alia omittantur fide caritura, constat attolli colles occursantium inter se radicum repercussu aut, ubi secuta tellus non sit, arcus ad ramos usque et ipsos inter se rixantes curvari portarum patentium modo, ut turmas equitum tramittant.
Glandiferi maxime generis omnes, quibus honos apud Romanos perpetuus.
hine civicae coronae, militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum profano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio antecedentes , cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante Magno Pompeio, itemque[*](itemque D2dEv. quae r.) M. Agrippa tribuente Caesare e Siculis, quae et ipsa piratica fuere. antea rostra navium tribunali[*](publice R.dT.) praefixa fori decus erant, veluti p. R. ipsi corona inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi[*](priuatum agi fBrot. -tu magis ll. -tum magis v.) singulisque civium quaeri et sacrosancti[*](sacrosancta Tv.a.S.) omnia profana facere, tum a pedibus eorum subiere[*](subire dE.) in capita civium rostra. dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed civicam a genere humano accepit ipse.
[*](Homerus ς 485. ν 736.) Antiquitus[*](dist. Brunn. p. 26.) quidem nulla nisi deo dabatur—ob id Homerus caelo tantum eam[*](eā DS. ea r. eas v.) et proelio universo tribuit, viritim vero ne in certamine quidem ulli—feruntque primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex hedera. postea deorum[*](eorum E.) honori sacrificantes sumpsere, victimis
simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur[*](dantur D. datur ll. G. dant v.), sed patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. longum est nec instituti[*](institutio E.) operis[*](one- ris DGf.) disserere , quis quamque Romanorum primus acceperit; neque enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis.Romulus frondea coronavit Hostum Hostilium, quod Fidenam primus inrupisset. avus hic Tulli Hostilii regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus imperatore Cornelio Cosso cos. Samnitium bello. civica iligna[*](iligna Verc. -no DGE. in ligno d.) primo fuit, postea magis placuit ex aesculo Iovi sacra[*](ioui sacra D2v. iouis ara r.), variatumque[*](uastatumque D1GE.) et cum quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum[*](tamen v. a. G.) honore glandis.[*](Masurius Sabinus apud Gellium V 6, 13.) additae leges artae et ideo superbae quasque conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub ipso love datur cuique muros patria gaudens rumpit: civem[*](ciuem D2Gv. quem r.) servare, hostem occidere, utque[*](ut ne J. -utcumque S.) eum locum, in quo sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur— alias testes nihil prosunt—, ut civis[*](ciuis D2v. ciues r.) fuerit. auxilia quamvis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque cive[*](ciue dv. -em r S.) summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo. ludis[*](ludi E. ludos B.) ineunti[*](ineunti B. sine uentis E. inouentis DG. innouanti d.) semper adsurgi etiam ab senatu in more est, sedendi ius in proximo senatui, vacatio[*](uacatio dv. uoc- r.) munerum[*](numerum DG.) omnium ipsi patrique et avo paterno. XIII eas accepit Siccius Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem[*](7,102) et de duce Servilio. Africanus de patre accipere noluit
apud Trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commendarent , salutem civis[*](ciuis v. quis ll.) in pretio esse noluerint, clare[*](clara v. a. H.) professi ne[*](professi ne TfH. -sione (-seone G1).rv.) servari quidem hominem fas esse lucri causa!Glande[*](glande J. grande DG. -des dE. glandes v.) opes[*](oppes DG.) nunc[*](nunc dJ. sunt r. sunt nunc S. esse nunc v.) quoque multarum gentium etiam pace gaudentium constant[*](constat v. a. S.). nec non et inopia frugum arefactis emolitur[*](emollitur D. molitur dEv. a. D.) farina spissaturque in panis usum; quin et hodieque per Hispanias secundis mensis glans inseritur. dulcior eadem in cinere tosta. cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.
[*](Th. H. III 8, 2.)Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sapore . namque alia[*](alia dv. in alia r.) fageae glandi figura, quernae[*](queronae DG. alia quernae v. a. J.) alia[*](alia et J. et alia ll. v.) et ilignae[*](iligneae E.), atque inter se quoque generum singulorum differentiae . praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores, quae culta optinent[*](optinent v. -net ll.). iam[*](iam ego. iam in ll. v.) montuosis planisque distant, sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido Chio tradat Cornelius Alexander. genera distinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque vulgo nasci videamus, aesculum non ubique, quartam vero generis eiusdem, quae cerrus[*](currus D1G. eurrus d.) vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte notam[*](notam v. -ta ll.) esse. distinguemus[*](distinguemus v. -guimus ll. S.) ergo proprietate naturaque et, ubi res coget[*](cogit dJ.), etiam Graecis nominibus.