Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. III 5, 5.)Ferunt[*](ferunt v. ferunt ll.), robora et cachrym; ita vocatur pilula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit hieme[*](uero D1G.)[*](dist. D coll. Theophr.), aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere[*](coeperit E. -rint v. a. H.) crescere.[*](Hesiodus ἔργα καὶ ἡμ. 233. Th. H. III 7, 6.) tam multifera sunt, tot res praeter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulae novissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos[*](probatissimos D2v. -mum rS.), robur autem et cupressus et pinus noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus,[*](11,30) cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque[*](crematoque ego. craemato (crem- D) quoque D2D. cremati (craem- D1. graem- G) quoque rv.) robore[*](robore D2D robi r. roboris v.) cinerem nitrosum esse certum est.

Omnes tamen has eius dotes ilex solo provocat cocco. granum hoc[*](hic GED.) primoque ceu scabies[*](scabies dTH. scaptes r. scapus G. spectes v.) fruticis[*](fruticis G. -ces ll. v.), parvae[*](paruae G. parua DdE. -ui G. -uos v.) aquifoliae ilicis[*](ilices GdEv. a. G.). cusculium[*](cusculium DGG. cuscolium EJ. esciiscolium d. quis- quilium v. scolecium D coll. XXIV 8.) vocant. pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat. usum eius ac[*](ac rationem D. grationem DG. -iorem dv. generationem E.an grani et ratio- nem?) rationem

in conchylii mentione tradidimus. gignitur et in[*](9,140 sq.) Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia.

[*](Th. H. III 8, 6.) Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis[*](antidotus DGd.) efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc eius, quo[*](quo G. que DG. quae E.om.dT. quod v. an qui?) in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quae vocatur aegilops[*](aegilops v. cfr. § 22. aezops (ez- d) ll.) fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos[*](odoratos v. -tus ll.), uti[*](uti D. ut Ev. ubi r.) diximus[*](12,108) inter unguenta.[*](Th. H. III 17, 1. 16, 3.) suberi minima arbor, glans pessima, rara[*](et rara D2D.), cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius ancoralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu. quamobrem non infacete Graeci corticis[*](cortices arborum EVerc.) arborem appellant . sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis praecipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. nec in Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.

Cortex et fagis, tiliae, abieti, piceae in magno usu agrestium. vasa eo[*](eo D2D.om. rv.) corbesque ac patentiora quaedam messibus convehendis vindemiisque faciunt atque protecta[*](protecta D2dTS. -exta D1G pretexta E. praet- v. proiecta coni. H coll. Vitruv. IV 2, 1.) tuguriorum. scribit in recenti[*](recenti v. -tia ll.) ad duces explorator incidens litteras a suco. nec non et in quodam usu sacrorum religiosus est fagi cortex. sed non durat arbor ipsa.

Scandula[*](scandulae... aptissimae dv. a. S.) e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima[*](facillima fS. -me DGE. -mae dv.) ex omnibus, quae resinam

ferunt, sed minime durans[*](durant v. a. S.) praeterquam e pino. scandula contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque helium annis CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est. silvarum certe distinguebatur insignibus, Fagutali love etiam nunc ubi lucus[*](lucus D2dv. litus r.) fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis[*](minis DG.). Q.[*](Q. v. quae ll.) Hortensius dictator, cum plebes[*](plebs Ev. a. D.) secessisset[*](successisset E.) in Ianiculum , legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes Quirites teneret.[*](tenerent D2.)

Peregrinae tum videbantur, quoniam non erant suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem[*](pice DG.) gignunt.[*](dist. ego. cfr. Pliniana p. 30.) de quibus nunc dicemus, simnul ut tota condiendi vina origo cognoscatur, quae ferunt[*](quae ferunt v. quae ferrunt DG. quae ferrent dES. quaedam ferunt Bas.) in Asia aut[*](14,122) oriente praedictis.[*](praedictis ll. v. e praed- B.)

Picem in Europa sex genera cognatarum arborum ferunt. ex his pinus atque pinaster[*](pinastri DG.) folium habent capillamenti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum. pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis, de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi.

[*](15,35)

Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris minor[*](minor D. miror DG. mira rv.) altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in vertice . copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo.[*](57 sqq.) gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse per oram Italiae quas[*](quas D2v. quos rG.) tibulos[*](stibulos E.) vocant,plerique arbitrantur, sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad usus, paene sine resina.

Picea montes amat atque frigora, feralis arbor et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec plurimam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis, ut mixta visu[*](uisu D2v. a uisu r Lugd.) discerni non queat; unde fraus Seplasiae[*](seplasiae TB. sepra- r.).

omnibus his generibus folia brevia[*](breuia sed D2D. breui saeta et rv.), sed crassiora[*](crassiora D. crasi- D2. -ore DlGd. crassiore Ev.) duraque ceu cupressis. piceae rami paene statim ab radice modici velut bracchia lateribus inhaerent.

Similiter[*](dist. Külb.) abieti expetitae navigiis situs in excelso montium, ceu maria fugerit, nec forma alia.[*]((Th. H. III 9, 5).) materies vero praecipua est[*](praecipua est fS. -puaes G. -pues D. -pue E. -pua dv.) trabibus et plurimis vitae operibus. resina[*](resina in ea ego. resinae ll. -na ei v. -na est D.) in ea vitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat aliquando contactu solis. e diverso materies, quae abieti pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca alia secamenta.

[*](Vitruv. II 9, 14.) Quinto generi est[*](est coni. J. et DGET.om.dv.) situs idem, facies eadem. larix vocatur. materies praestantior longe, incorrupta aevis[*](incorrupta aeuis ego. cfr. XXIV 17.XVI 6. Pliniana p. 31. -ptae uis DGd. -pte uis E. -pta uis v. -pta ei uis J. -pta est usu S.), umori[*](umori DGEv. u maiori d mori Verc. umore J.) contumax, rubens praeterea et odore acrior. plusculum huic erumpit liquoris melleo colore atque lentore [*](lentore coni. S. -tiore dv. ren- tiore D1G. recentiore D2ED.), numquam[*](dist. J.) durescentis.[*](durescenti coni. S. durascentis Ev. a. Bas.)

[*](Th. H. III 9, 3. 5. Vitruv. l. l.)Sextum genus est taeda proprie dicta, abundantior suco quam reliqua, parcior liquidiorque quam picea, flammis ac lumini sacrorum etiam grata. hae, mares dumtaxat , ferunt et eam, quam Graeci sycen vocant, odoris gravissimi. laricis morbus est ut taeda fiat.

Omnia autem haec genera accensa fuligine inmodica carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiaculanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec carbonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam lapides . omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur in fronde etiam a peritis;[*](a peritis v. apertis ll.) tanta natalium mixtura est.

sed picea minus alta quam larix;[*](Th. H. III 9, 5.) illa crassior leviorque cortice, folio villosior, pinguior et densior, mollius flexo;[*](molliorque flexu dTv. a. S.) at piceae[*](at piceae v. ac pi- J. ac picae D2. ac pitae D1G. ac pice d. a capite et E.) rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti[*](abieti Ev. -tis r G.) similius. larix ustis radicibus non repullulat, picea re- pullulat,[*](picea repullulat inseruit B e Theophr. om. ll. v.) ut in Lesbo accidit incenso nemore Pyrrhaeo. alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia.[*](Th. H. III 9,2.3.) mas brevior et durior[*](durior foliis coni. P coll. Theophr.), femina procerior, pinguioribus foliis et simplicibus atque non rigentibus. lignum maribus durum et in fabrili opere contortum, feminae mollius, publico discrimine in securibus. hae in quocumque genere deprehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt, aegrius revelluntur. ipsa materies retorrida et nigrior maribus.[*](dist. D.)[*](Th. H. III 9, 6. II 2, 6.) laricis[*](laricis D2D coll. Theophr. radicis D1G. -ix dEv.del. P.) circa Idam in Troade et alia differentia, montanae maritimaeque. nam in Macedonia et Arcadia circaque Elim permutant nomina, nec constat auctoribus, quod cuique generi adtribuant. nos ista Romano discernimus iudicio. abies e cunctis amplissima est et femina etiam prolixior, materie mollior[*](mollior D2dv. -orum D1G. -ore E.) utiliorque, arbore[*](arbor E.) rotundior , folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque hilarior in totum. e ramis generum horum panicularum[*](pani- cularum dv. pini- r.) modo nucamenta[*](nucamenta v. nunc- ll.) squamatim compacta dependent praeterquam [*](prima in Ev. a. G.) larici. haec[*](haec D2dG. hae rv.) abietis masculae primori parte nucleos habent, non item feminae. piceae vero totis paniculis, minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter quod Graeci phthiropoeon[*](phthiropoeon ego.cfr. Theophr. -poron d. pthiroporen r. phthirophoron Verc.) eam appellant. in eadem
nucamenta[*](nucamenta dv. nunc- r.) maribus compressiora sunt ac minus resina roscida.

Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid praetereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac dira, nullo[*](nullus DG.) suco, ex omnibus sola bacifera.[*](bacifera mas D2v. bacis fera mas D1G. bacis fert ramos d. bacas fert. Mas ES.) mas noxio fructu; letale quippe bacis in Hispania praecipue venenum inest,[*](uas DG.) vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia facta mortifera fuisse compertum est.[*](Diosc. IV 80.) hanc Sextius milacem[*](milacem DGdG. cfr. § 19. smillacem E. smilacem B coll. Diosc. IV 80.) a Graecis vocari dicit et esse in Arcadia tam praesentis veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant moriantur . sunt qui et taxica hine appellata dicant venena— quae nunc toxica dicimus—, quibus sagittae tinguantur. repertum[*](reperto DGD.an re- perio?) innoxiam fieri, si in ipsam arborem[*](ipsa arbore dES.) clavus aereus adigatur.[*](adicatur d. addicatur Ev.a. C.)