Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Inter ea, quae frigidis gaudent, et[*](gaudent et D2dG. -dentes r. gaudent v.) aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae.

Tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt , durantque aevis tecta talia[*](talia D2coni. S. alta rv.); et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt. chartisque[*](chartisque v. trhacisque D. thra- r. an chartis quoque?) serviunt calami , Aegyptii maxime cognatione quadam papyri. probatiores tamen Cnidii[*](Cnidii S. gnidi DGE. -dii dv.) et qui in Asia circa Anaeticum lacum nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit

ligno, fissilis, praeacuta semper acie. geniculata cetero gracilitas nodisque[*](nodis dv.a.S.) distincta leni fastigio tenuatur in cacumina , crassiore paniculae coma, neque hac supervacua. aut enim pro[*](pro dv. om. r.) pluma[*](plurima D2.) strata cauponarum replet aut, ubi lignosiore[*](lignosiore P. limosiore ll. v. a. H.) induruit callo, sicut in Belgis, contusa et interiecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque[*](rimisque D2dv. prim- r.) explendis fidelior pice.

Calamis orientis populi bella conficiunt, calamis* mortem adcelerant pinna addita, calamis *spicula addunt inrevocabili hamo noxia[*](spicula—noxia ll. v. habent post alterum calamis (v. 8), transposui auctore U 280.)[*](noxia v. noxiae D1GE. noxie d. noxia et D2D.)* fitque et ex ipso telum aliud fracto in vulneribus. his armis solem ipsum obumbrant[*](obumbrant v. -rat ll.). propter hoc maxime serenos dies optant, odere ventos et imbres, qui inter illos pacem esse cogunt. ac si quis[*](quis dv. quid r.) Aethiopas, Aegyptum, Arabas, Indos, Scythas, Bactros, Sarmatarum tot gentes et orientis omniaque Parthorum regna diligentius conputet, aequa ferme pars hominum in toto mundo calamis superata degit.[*](init.: Th. H. IV 11, 13. Herodot. III 98.) praecipuus hic usus[*](usus D2dv. uisus rS.) in Creta bellatores suos nobilitavit[*](nobilitauit D2S. praecipitauit rv.). sed in hoc quoque, ut ceteris in rebus, vicit Italia, quando nullus sagittis aptior calamus quam in Rheno Bononiensi amne, cui plurima inest medulla pondusque volucre et contra flatus quoque pervicax libra. quippe non eadem gratia Belgicis[*](Belgicis v. bellicis ll.) haec[*](dist. ego.) et Creticis commendatioribus[*](commendatioribus dB (cfr. XXV 130). -ationibus D1GE. -atio D2. -atio. omnibus coni. S.). quamquam praeferuntur Indici, quorum alia quibusdam videtur natura, quando et hastarum vicem praebent additis cuspidibus.[*](Solin. 52, 48.) harundini quidem Indicae arborea[*](arborum D2.) amplitude, quales vulgo in templis videmus. differre mares ac feminas in his quoque Indi

tradunt. spissius mari corpus, feminae capacius. navigiorumque etiam vicem praestant, si credimus, singula internodia. circa Acesinen amnem maxime nascitur.

Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu[*](conplexu D2dv. con (cum E) conplexo r.) tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque . latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut[*](ut dv. om. r.) alterum a[*](a S. ad ll. v.) dextera[*](dexteram d1v.a.G. -ras d2.) fiat, alterum superiore geniculo ab laeva[*](ableua EVerc. ad laeua v.) per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.

[*](Th. H. IV 11, 10–13.) Plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. Orchomenio[*](orchomenio ll. D. -ius v.) et nodi[*](nodi D2D. om. ll. v.) continuo foramine pervii[*](peruii D. peruit Gd1. perum E. perui//t D1. aperuit d2. perui//s D2. pervius v.), quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille. est alius crassiore ligno et tenui foramine. hunc totum fungosa replet[*](replet v. -leet D2. -leeti D1. -leti GE. -leuit dS.) medulla. alius brevior, alius procerior[*](procerior et tenui fora- mine D2.), exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur donax, non nisi in aquaticis natus[*](natus D2dv. natis r.), quoniam et haec differentia est, multum praelata harundine quae in siccis proveniat[*](proueniat v. -nit d. praeueniat (pre- G) r.). suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat [*](161) flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitudine tantum et longitudine,[*](tantum et longitudine ego e Theophr. om. ll. v. tantum P (non modo multitudine coni. J).) verum et colore. varia[*](uaria B e Theophr. ualida ll. v.) Laconicis

et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu.[*](Diosc. V 136.) est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suavissima in[*](in del. U 281 in eius coni. Dal.) teneritate[*](temeritate D1GdE.) animalibus. vocatur a quibusdam eletia[*](eletia D. iletia U 281. elegia ll. v.). est et in Italia[*](Galatia U 282 coll. Diosc. V 136.)* palustris ex cortice tantum sub ipsa coma *nascens, adarea nomine*[*](nascens adarca nomine ll. v. habent post Italia; transposui auctore U 282 coll. XX 241.), utilissima[*](utilissime DG.) dentibus, quoniam vis eadem est quae sinapi.

[*](Th. H. IV 11, 1. 2.) De Orchomenii[*](orchomenii Ev. orcomeni DG. comenti d.) lacus[*](lacus v. flacus DG. flaccus E. raciis d.) harundinetis accuratius dici cogit admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmioremque , plocimon[*](plocimon U 283 e Theophr. plocian DGfEv. politian d. plotiam Bas.) vero subtiliorem, hanc in insulis fluvitantibus natam[*](natas dE.), illam[*](illam v. illas ll.) in ripis exspatiantis lacus.[*](ib. 8. 9, 3.) tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebat.ur. nam et lacus incrementa[*](an incrermento.. spatium?) hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam infausto [*](dist. ego; lacunas indicaverunt J. U 283.) Atheniensium proelio[*](praelio D2v. om. r H.) est... aepe[*](Est aepe DG. et saepe dTEv. Est prope D.)... Lebadia[*](Lebadia D. lebaida (laeb- DG) ll. H. apud Lebadiam B.)... vocatur [*](notatur v. a. H.) influente Cephiso. cum igitur anno permansit inundatio , proficiunt in aucupatoriam[*](an aucupatoriae?) quoque amplitudinem. vocabantur[*](dist. U 284 coll. Theophr.) zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco[*](an reci- proca (sc. inundatione)?); graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at[*](at ego. aut ll. v.) omnino nulla spadonum nomine insignibus[*](insigni// D1. -gnis D2D.).

hinc erant armamenta ad inclutos[*](inclutos Aldus. -lytos D2. -lusos rv. a. D.) cantus,[*](Th. H. IV 11, 4. 5. 7. 9. § 173: Cato 6, 3, 4.) non silendo et reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius cani. caedi solebant tempestivae usque ad Antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arcturo . sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant , tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae[*](edocen- dae Palm. doc- dB. educ- rv.a.G.), comprimentibus se linguis[*](linguis D2D. liguris r. lingulis Verc. lig- v.), quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxuria[*](luxuriantes Ev. a. G), caedi ante[*](antes DG) solstitia[*](solstitia D2v. StultitiaD1GE. -iciae d.) coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis [*](lingulis Verc. ung- DGEv. lig- dB.) ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie. sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quantum praelatis quas ipse Cephisus abluisset. nunc sacrificae Tuscorum[*](sacrificae tuscorum dv. -cae tus- quorum DG. -cetur quorum E.) e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque asininis et argento fiunt.—Aucupatoria harundo e[*](e ego. a ll. v.) Panhormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa.

Harundinis Italiae usus ad vineas maxime. Cato seri eam iubet in umidis agris bipalio subacto prius solo, oculis dispositis intervallo ternorum pedum, simul et corrudae [*](cor- rudae ego. -dam ll. v.), unde asparagi[*](asparagi v. aspargi D2. -git D1G. aspergit r.) fiant, concordare amicitiam, salicis[*](salicis dv. sil- r. salices S. -cem Bas.) vero circa.

qua nulla aquaticarum utilior, licet populi vitibus placeant et Caecuba educent, licet alni[*](alni v. alnis D2dE. alny r.) saepibus [*](saepes v. a. G. epirus D2.) muniant contraque erumpentium amnium impetus riparum muro in tutela ruris excubent in aqua satae densius caesaeque[*](densius caesaeque U 285. caesaeque densius ll. v.) innumero herede prosint.

Salicis etiam[*](etiam ego. statim ll. v. autem U 285. an utilitatum?) plura genera. namque et in proceritatem magnam emittunt iugis vinearum perticas pariuntque [*](pariuntque dv. paritque r. pariterque D.) balteo corticis vincula, et aliae virgas sequacis[*](sequaces E.) ad vincturas[*](iuncturas Ev. a. G.) lentitiae[*](lentitiae v. laet- DG. let- r.), aliae[*](aliae v. -ias ll.S.) praetenues[*](praetenuae DG.) viminibus texendis spectabili subtilitate, rursus aliae firmiores corbibus ac plurimae agricolarum supellectili, candidiores ablato cortice lenique [*](lenique dH. leuique rv.) tractatu[*](tractatu D2dv. tractat ut D1G. -tatu ut E.) maioribus[*](maioribus (an am- plioribus?) ego. Melio///ribus E. molioribus DG. mollio- dT.v.S. uilio- G.) vasis, quam ut e[*](quam ut e v. quae (que dT) ut ne ll. quae sine Salm.) corio fiant eadem, atque[*](eadem, atque ego. eodem atque ll. v. atque eodem U 285.) etiam supinarum in delicias cathedrarum aptissimae. caedua[*](aptissimae caedua (-uas D1G) DGG. -ma ecce duas E. -ma haec eduas d.) salici fertilitas densiorque tonsura ex brevi pugno verius quam ramo, non, ut remur, in novissimis curanda arbore. nullius quippe tutior reditus est minorisve inpendi ant tempestatium securior.

[*](Cato 1, 7.) Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et vitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus— mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse vires—, salici tamen praecipua dos.[*](Colum. IV 30, 4. Th. H. III 13, 7.) finditur Graeca rubens, candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. in Asia tria genera observant: nigram utiliorem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant eandemque purpuream, alteram nitelinam a colore[*](colore dv. cal- r.), quae sit tenuior[*](an est tenuior?), tertiam Gallicam, quae tenuissima.

Nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur iure scirpi[*](scirpi v. -pis ll.) fragiles palustresque*, e quibus[*](e quibus ll. v. habent post tegetesque; transposui cum U 286.) *[et[*](et del. U ad v.a.D.)] tegulum tegetesque[*](stragulum tegetesque texuntur U.)*, detracto cortice candelae luminibus et funeribus serviunt. firmior quibusdam in locis eorum[*](eorum Dal. earum ll. v.) rigor. namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum et in mari piscator Africus praepostero more velum[*](ue- lum D2D. uela dEv. leua G.inD1ras.) intra malos suspendens, et mapalia sua Mauri tegunt, proximeque aestimanti[*](aestimanti dB. -ati rS.) hoc videantur[*](uideantur EB. -atur rv.) esse, quod[*](quo TB.) in interiore parte[*](inferiore parte Nili B.) mundi papyrum[*](papyrum. Sui S. -rum usui ll. -rum usu Brot. -ri sunt usu B.).

Sui, sed frutectosi generis sunt inter aquaticas et rubi atque sabuci, fungosi generis, aliter tamen quam ferulae, quippe plus ligni est[*](ligni est D2dS. -gnist D1G. -gnit E. -gni G.), utique sabuco, ex qua magis canoram[*](canoram v. -rum ll.) bucinam tubamque credit pastor ibi caesa[*](caesa C. -sae dv. cau- sae r.), ubi gallorum cantum frutex ille non exaudiat.[*](Diosc. IV 38. Th. H. III 13, 6.) rubi mora[*](mora D2dv. more r.) ferunt et alio genere similitudinem rosae quae[*](quae ego. cfr. XXIV 121. qui ll. v.) vocatur cynosbatos [*](cynosbatos v. cynusbatos D2E. -tus d. -tis r.). tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, teneri us[*](tenerius ego. teneriores D2. tenuiores r. cfr. XXIV 123 et Diosc. tenuior est v. tenerior est B. tenuius est C. tenerioribus D.) quam cetera minoribusque spinis[*](spinis dv. pinis DE. -nus G.) et minus aduncis. flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti, inficiendo maxime capillo[*](capillos D2D. sed cfr. XXIV 54.). qui et ipsi aqua decocti manduntur .

[*](Th. H. I 12, 2 (cf. ib. IX 1, 2).) Umor et corpori[*](corpori ego cfr. Theophr. (τῶν δένδρων αὐτῶν) et infra v. 6. cortici ll. v. del. P.) arborum est, qui sanguis earum intellegi debet, non idem omnibus: ficis lacteus[*](lacteus dv. acteus f. lactens rS.)— huic ad caseos figurandos coaguli vis—, cerasis cumminosus ,[*](dist. D. cfr. Theophr.) ulmis salivosus, lentus ac[*](ac D2dEv. e r.)[*](ac piris dv.a. D.) pinguis, malis, vitibus, piris aquosus. vivaciora quibus lentior. atque in totum corpori[*](corpori dHack. -re rv.) arborum, ut reliquorum animalium, cutis, sanguis, caro, nervi, venae, ossa, medullae.[*](Th. H. I 2, 4–6.) pro cute cortex. mirum , is in moro medicis sucum quaerentibus vere hora diei secunda lapide incisus[*](incisus dT. incussus rv.) manat, altius fractus siccus videtur. proximi plerisque adipes. hi vocantur a colore alburnum,[*](arbornum DG. -borum d.) mollis ac pessima pars ligni, etiam in robore facile[*](facile dEv. facre (-rae D2)r.) putrescens, teredini obnoxia, quare semper amputabitur . subest huic caro, carni[*](carni ego. cui ll. v.) ossa, id est materiae optimum. alternant fructus quibus siccius lignum, ut olea, magis quam quibus carnosum, ut cerasus. nec omnibus adipes carnesve largae, uti nec animalium acerrimis. neutrum habent buxus, cornus, olea, nec medullam minimumque etiam sanguinis, sicuti ossa non habent sorba, carnem sabuci—at[*](at ego. et ll. v. sed Dal.) plurimam[*](plurimam dv. -mas D1. -mae r.) ambae medullam—nec harundines maiore ex parte.

In quarundam arborum carnibus pulpae venaeque sunt. discrimen earum facile; venae latiores[*](letiores DGd.) candidioresque . pulpae[*](pulpe G. pulpa (puncto posito) D.) fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero capite vel graphii[*](graphii G. grapi DG. graui r. grauis v.) sentiantur[*](sentiatur dv.a.S. sencientur DG.) penetrante rectis meatibus sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque concisa. quibus sunt tubera, sicut sunt[*](sic- ut sunt v. sic sunt ll. H. sicut S.) in came glandia,

in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto . hoc pretiosissinum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam[*](in pulpam D2dEv. ut pul- r.); alioqui fragilis esset vena in orbem arboris caesa[*](arboris caesa dEv. -oribus cercenantur (circ- D2 )r.). fagis[*](fagis Dv. fagis r.) pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. M'. Curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum [*](guttum dv. gutum r.) faginum, quo sacrificaret.[*](Th. H. V 4, 8.)—Lignum in longitudinem fluvitat[*](fluuitat ego cum P (fluitat) e Theophr. cf. § 204. XIII 57. fluctuatur ll. v.), ut quaeque[*](ut quaeque CFW Müller p. 17. ut quae dEv. utque rD.) pars fuit ab radice, validius sidit.— quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat . haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea[*](ossea ego. ossea est ll.v. an ossea sunt?) ilex, ornus[*](ornus DG. cornus rv.), robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. [*](183) ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent.[*](Th. H. III 9, 3. 7. Vitruv. II 9, 17.)

larix femina[*](femina B e Theophr. -nam DdE. et fem- G.) habet quam Graeci vocant aegida mellei coloris. *hoc lignum[*](hoc lignum - uocant ll. v. habent post rimis (v. 19); transp. ego coll. Theophr.) proximum medullae est. in abiete lusson[*](lus- son Robertus Constant. e Theophr. (λοῦσσον). leuson ll.G. leu- con v.) Graeci vocant*. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile[*](fissile v. -lem dE. fyssyle D2. -lem r.) rimis. * cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque[*](qui- damque J. qui namque ll. v.) venabula ex ea praeferunt[*](faciunt praeferunt v. a.J.) omnibus, constat enim ex cute et ossibus.

[*](Th. H. V 1, 1.) Caedi tempestivum quae decorticentur et[*](et P e Theophr. ut ll. v.) teretes

ad templa ceteraque[*](ceterosque ES.) usus rotundi[*](retundi DGd.), cum germinant, alias cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio. dies siderum horum reddentur[*](reddentur D2Gv. -etur r Brot.) suo loco. vulgo satis [*](18, 271 313) putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante editos suos fructus. robur vere caesum teredinem sentit, bruma autem neque vitiatur[*](uitiatur D2V. uiatur D1GEG. deiciatur dT.) neque pandatur, alias obnoxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere tempestive quoque caeso evenit. infinitum refert et lunaris ratio, nec nisi a xx in xxx caedi volunt. inter omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ad restituendum caedi in Raetia praefinivit. quidam dicunt, ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest nisi noctu. si competant[*](si competant D2dv. sic opet- D1G. sic oppet- E.) coitus[*](coi- tus D2v. coetus D1GE. ceptus d.) in novissimum diem brumae , illa fit[*](fit Dal. fit ll. v.) aeterna materies; proxime, cum supra dictis sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic caesas materias in forum Augustum.[*](Vitruv. II 9, 3.) nec novellae autem ad materiem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in[*](in DGD. ad rv.) medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, contra vero Hieronem regem ccxx naves effectas diebus XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate pollet.

[*](Cato 31, 2.) Cato hominum summus in omni usu de materiis haec adicit: Prelum ex sappino atra potissimum

facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum ecfodies[*](ecfodies ego. exf- DGE. eff- dv.), luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit. cavetoque per rorem trahas aut doles.[*](Cato 37, 3. 4. Varro I 37, 2.) idemque mox: Nisi intermestri lunaque dimidiata ne tangas materiem. quam[*](quam ego e Cat. 37, 4. tuam D2. tam r. tunc ne v. tum Brot.) effodias aut praecidas abs terra. diebus VII[*](VII E (?) H e Cat. IIII rv.) proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximitur. omnino caveto ni quam[*](ni quam Gesner ad Cat. l. l. ne quam Brot. nigram ll.v.) materiem doles neve caedas neve tangas nisi siccam, neve gelidam neve rorulentam . —Tiberius item[*](item U 287. idem ll. v.) et in capillo tondendo servavit interlunia . M. Varro adversus defluvia praecipit observandum id a pleniluniis[*](pleni- luniis dv. plenal- r.).—

[*](Th. H. V 1, 6. 9. 10. 11.) <1> Larici[*](larici v. -cis ll. S.) et magis abieti[*](abieti v. -tis ll.S.) succisis umor diu[*](diu dv. dio r.) defluit . haec[*](hae dv.cfr. XVII 5.) omnium arborum altissimae ac rectissimae. navium malis antemnisque propter levitatem praefertur abies. communia his pinoque[*](pino quoque D2. an commune et his et pino quoque?), ut quadripertitos venarum cursus bifidosve[*](bifidos- que Ev.a.D.) habeant vel omnino simplices. fabrorum[*](ad fabrorum B.)in[*](in coni. S. om. ll. v.) intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, .... materies[*](materiis D2Ev. a. G.) et[*](dist. ego et lac. indicavi e Theophr. h. pl. V 1, 10. exciderunt pessima bifidis.) mollior quam ceterae. intellectus in cortice protinus peritis.[*](Vitruv. II 9, 7.—Th. H. V 1, 11; IV 1, 4. Vitruv. II 9, 17.) abietis quae pars a terra fuit, enodis est. haec[*](hac dEv.a.G.) qua diximus ratione fluviata detoratur[*](de- toratur coni. D philol. XXXIp. 391 coll. Vitruvii II 9, 7eiecto torulo. decoratur ll. decorticatur v.) atque[*](186) ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque

fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo[*](ideo romae D2dv. ideo rumae D1G. id eorum. hae E.) Romae infernas[*](infernas D2B. -na rv.) abies supernati praefertur[*](praeferunt D2.).

[*](Th. H. V 2, 1. Vitruv. II 9, 13.)Est per se[*](se dTS.om. rv.) gentium quoque[*](quoque regiones v.a.S.) in his differentia. Alpibus [*](dist. U 289. an Galliae?) Appenninoque laudatissimae, in Gallia Iuribus ac monte Vosego[*](uosago E. Vogeso C.), in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia. deterior Aenianica[*](Aenianica (vel Aeanica) B e Theophr. aeneatica (ene- G) ll. v. a. D.) et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica[*](euboica D2G. eb- d. eubuica D1G. euboea Ev.), quoniam ramosae[*](ramosae D2dv. ramos ac r.) ibi et contortae putrescentesque facile. at cedrus[*](ac cedros DG.) in Creta, Africa, Syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit.[*](Th. H. V 2, 3.4.) iunipero eadem virtus quae cedro. vasta haec in Hispania maximeque [*](an utique?) Vaccaeis[*](uaccaeis D2H. -ceis dT. -cae eis rv. -cae eius C.). medulla[*](medullae uis D2.) eius ubicumque solidior etiam quam cedris[*](cedris DGf. -rus rv. an cedri?). publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in quibusdam [*](in quibusdam dv. quib- r.), sicut in marmore, centra, id est duritia clavo[*](clauso DG.) similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt[*](accidunt dv. acced- r.), ut[*](ut coni. Dal. in ll. v. iis D. del. C.) lapide comprehenso aut recepto[*](an ac recepto?) in corpus aut alterius arboris ramo. <2> Megaris diu stetit oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae[*](praemonitae v. -tas G. -ta D. -tis dS. post monita E.) oraculo[*](oraculo cum dv. -lum cum E, -lo D2. -lum r. -lorum cum S.), cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.

Amplissima arborum ad hoc aevi existimatur Romae visa, quam propter miraculum Tiberius Caesar in eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reliqua materie, duravitque ad Neronis principis amphitheatrum . fruit autem trabs[*](trabs D2dVerc. traps D1G. trabes Ev.) ea e[*](ea e D1GD. ae D2. e dEv.) larice, longa pedes cxx, bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix[*](uix Ev. uia r.) credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimantibus . fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio[*](diribitorio B. dilib- DG. del- E. delibat- dv.) superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in mari certum est. CXX[*](cxxD. cxxM G. cxx Ev. cxxx DGdf.) modium lentis pro saburra ei fuere. longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis[*](ostensis d. -sus E.) portus latere laevo. ibi namque demersa est Claudio[*](a Claudio dv.a.D. sed cfr. VII 74. 158. VIII 37. IX 10.) principe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedificatis obiter[*](ob iter Brot. ob id ex D. (cfr. XXXVI 70). ob id ter (advecto) P.) Puteolano pulvere advectisque. arboris eius crassitudo[*](crassitu- dine D2.) quattuor hominum ulnas conplectentium implebat , vulgoque auditur LXXX nummum et pluris[*](pluris v. -res E. -re r.) malos venundari ad eos usus, rates vero conecti[*](connecti dv. con- iecti r.)XL sestertium[*](sestertium J. -tii DGE. HS d(?)H. -tiis v.) plerasque.[*](Th. H. V 7, 1. V 8, 1.) at in Aegypto ac Syria reges inopia abietis cedro[*](uncos ego posui.) ad classes feruntur usi. maxima[*](maxi- mae DG. -me E.) [ea] in Cypro traditur ad undeciremem[*](undeciremem v. un- decumcegem D2. unde cerem r.) Demetri succisa CXXX pedum, crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. Germaniae praedones singulis arboribus cavatis navigant, quarum

quaedam et xxx homines ferunt.[*](Th. H, V 3, 1. 2.) <3> spississilma[*](spississima Salm. exerc. 728bE coll. Theophr. sciscima G. scissima DE. siccissima dv.) ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber, si dematur cortex, nec larix. ex reliquis spississima lotos, quae Romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui Syriacas terebinthos nigriores adfirment. celebravit[*](celebrauit ego. -ratur ll. v.) et Thericles [*](Thericles Bas. teri- DGEv. tetri- d.) nomine calices ex terebintho solitus facere torno; perquam[*](per quem v.a.J.)[*](dist. U 290.) probatur materies. omnium haec sola ungui vult meliorque fit oleo. colos[*](fit oleo. colos D2S. fit oleo olos D1. fit oleae olos (olor d)r. oleo fit colos v.) mire adulteratur iuglande ac piro silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omnibus quae diximus spissa firmitas.[*](ib. 3. 4.) ab iis proxima est cornus, quamquam non potest videri[*](uideri ll. v. an nitere? cfr. § 186. 215. XVII 26.) materies propter exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo, si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castratio ilia est adimitque vires. de cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus[*](clauus dEv. clabus D1G. cla- uis D2.). e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. eadem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hederae et omnia[*](omnia D2D. omina D1G. homine d. omnes Ev.), e quibus igniaria fiunt.

[*](Th. H. V 9, 6. 7 init.) Exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum[*](excudendum D2G. exclud- r. excuti- v.) ignem non semper lapidis occasio est. teritur ergo lignum ligno ignemque concipit

adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel foliorum facillimo[*](facillimo dH. -me DGv. -mae E.) conceptu[*](conceptum v.a. H.). sed nihil hedera praestantius quae[*](e Salm. exerc. 126bC e Theophr. et GdE.om.Dv. ex D) teratur, lauro quae terat. probatur et vitis e silvestribus [*](siluestris v. a. D.)—alia quam labrusca—, et ipsa hederae modo arborem scandens.[*](Th. H. V 3, 4–6. (ad § 209 cfr. etiam Th. H. V 9, 5. V 7, 7. Vi- truv. II 9, 9).) frigidissima quaecumque aquatica, lentissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere vitis[*](uitis ego e Theophr. et § 176. fici ll. v.)[*](uitex ego e Vitruv. ut ex D1G. ilex D2. frutex d. ut haec E.del. Verc. ut v.), vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. levissimae[*](leuissima DG (?).) ex his vitex[*](uitex ego. cfr. XXIV 59. sicut et ll. v. ficus et C.), salix ideoque utilissimae; omnes autem ad cistas quaeque[*](quaequae D.) flexili crate constent[*](constent ES. -tet D2. -test D1G. cum testa d. constant v.). habent[*](habent dEv. habilia (-les D) habent D2D. habera r.) et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem. est len- titia[*](lentitia v. laetitia (let- d) ll.) platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo, fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortissime servat ulmus, ob id cardinibus coassamentisque[*](coassamentis- que D cum Schineidero ad Theophr. h. pl. V 3, 5. crass- ll. H. ass- v.) portarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda tantum sic[*](sic v. sit DGE.om.d.), ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix superior[*](lac. ego indicavi coll. Theophr. exciderunt fortasse leuis et mollis, sed lenta, palmae).[*](Th. H. V 3, 3. V 4, 1.) palma[*](palma est dTEv. -mae est rG.) est.... similis[*](similis D2J. milis D1GdT. mitis E. mollis v.) et suberis[*](suberis D1dTv. superies G. -ius E.) materies[*](materies D2dTv.om. rG.), spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et quaecumque crispa. in omnibus silvestria et mascula differentia m[*](differentiam S. -tia ll. v. -tias G.) cuiusque generis augent. et infecunda firmiora
fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupressus et cornus.

[*](Th. H. V 4, 2. Vitruv. II 9, 13.) Cariem vetustatemque non sentiunt cupressus, cedrus, hebenus, lotus, buxum[*](buxus dTEv.a.G. sed cfr. § 227. 231.), taxus, iuniperus, oleaster, olea, e reliquis tardissime larix, robur, suber, castanea, iuglans. rimam fissuramque non[*](non D2d2v. om. r.) capit sponte cedrus, cupressus , olea, buxum[*](buxus dTH.).

Maxime aeternam[*](eternae G. aeterna dT.) putant hebenum et cupressum cedrumque, claro de omnibus materiis iudicio in templo Ephesiae Dianae, utpote cum tota Asia extruente cxx[*](cxx D2D coll. XXXVI 95. cccc rv.) annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis trabibus. de simulacro ipso deae ambigitur. ceteri ex hebeno esse tradunt, Mucianus III cos. ex iis, qui proxime viso eo[*](eo dEv.om.DGD.) scripsere, vitigineum et numquam mutatum septies restituto templo,[*](Th. H. V 4, 2.) hanc materiam elegisse Endoeon[*](Endoeon S. eandem con ll. Pande- mion H. Endyon Brot.), etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, cum antiquiorem[*](mineruam DGEv.a. Verc.) Minerva quoque[*](quo- que non Bas. non quoque ll.v.), non modo Libero patre, vetustatem ei tribuat[*](ei tribuat D2dBas. et trib- D1G. attrib- Ev.). adicit multis foraminibus nardo[*](nardo D2Gv. -di r.) rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas—quas et ipsas esse modico admodum miror—, valvas esse e cupresso et iam CCCC prope annis durare[*](durare dv. -ri r.) materiem omnem novae similem. id quoque notandum, valvas in glutinis compage quadriennio fuisse. cupressus in eas electa, quoniam praeter cetera in[*](in om.E.) uno genere materiae nitor maxime valeat aeternus. non et[*](non et ego. non ae DGE. nonne dv.) simulacrum Veiovis in arce e cupresso durat a condita urbe[*](urbe v. om. ll.) DLXI[*](DLXI dTE2. DLI DGG. DCLXI E1v. DLX D cum Merkelio (ad Ovid. fast. CXXVIII).) anno dicatum? memorabile

et Uticae templum Apollinis, ubi cedro Numidica trabes durant ita, ut positae fuere prima urbis eius origine annis MCLXXVIII, et in Hispania Sagunti[*](sagunt E. -unti aiunt dv.a.S.) templum Dianae a Zacyntho advectae cum conditoribus annis cc ante excidium Troiae, ut auctor est[*](est v. erit DG. erat rS.) Bocchus; infra[*](an intra?) ipsum oppidum id habent[*](habent ego. habenteui (ortum ex habent- ent) DG. -benti. Cui E. -bens cui dT. -bent cui S. -beri. Cui v. | dist. ego.)—pepercit religione inductus Hannibal —iuniperi trabibus etiam nunc[*](nunc dv. none r.) durantibus. super omnia memoratur[*](memorantur DGE.)aedis[*](aedis S. elis ll. aedes in v.) Aulide eiusdem deae saeculis ante Troianum bellum exaedificata, quonam[*](quonam genere dG. quō (qmD) genera r.) genere materiae, scientia oblitterata. in plenum dici potest utique quae odore praecellant, eas et[*](eas et Salm. exerc. 31aB. ea sed ll, ea v.) aeternitate praestare.[*](ibid. Vitruv. II 9, 8. Th. V 4, 3. V 7, 7 init. V 7, 6 extr. Vitruv. II 9, 9.) a praedictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigrescit . et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia[*](ad alia Müller emend. III 12. an alias vel in aliis?): ulmus in perflatu[*](perflatu D2Bas. prefatu dE. praefa- r. praeflante v.) firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae defodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt. aesculus quoque umoris inpatiens.[*](Vitruv. ib. § 9. 10. 11. Th. H. V 4, 4. ) contra adacta in terram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed facile [*](dist. D philol. XXXIp. 393.) pandantur, flexiles tamen, stantesque ac[*](ac D2D. a rv.) circumcisura siccatae[*](siccatae fiunt du- riores coni. D l.l. coll. Vitr. II 9, 11.) fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam
teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis opportuniora.

[*](Th. H. V 4, 4–7.) Infestantium[*](infestantium D2v. -estatiuum E. -ertatiuum r.) quattuor genera: teredines capite ad portionem grandissimo[*](gran- dissimo D2D. grad- D1. graui- rv.) rodunt dentibus. hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes thripas. quartum[*](quartum D2v. qua- rum r.) est[*](est om.E.) et[*](et a E.) e vermiculorum genere, et eorum alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum erosit , ut circumagat se, generat alium. haec nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. tradunt et abietem circa germinationes decorticatam[*](decorticatam D2dv. de co- stis (coctis E) aram r.) qua [*](189) diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbores [*](fuere D2.)[*](dist. U 294 e Theophr.) esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis durantes[*](durantes del. P.) inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, vitri[*](uitri D2v. cuitri D1GE. eyt d1. eyit d2.) modo fragilem.