Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
et subarata ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. ideo et praeflorent talia[*](talia B. ealia D1G. alia rv.) et praegerminant, in totum[*](in totum ego. totum DGd. tota ES. atque in totum v.) praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit[*](ob- oedit D2S. ob oidit f. oboccidit r.).
[*](Th. H. III 7, 3. III 16, 1 (cfr. III 15, 5).) Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas[*](quas G. quae Ddv. que r.) laurus uvas suas maximeque sterilis, quae [*](26 sqq.) non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles,
plurima vero ilices[*](ilices ego. ilex P e Theophr. buxeis D2. buxiis D1G. buxus rv.), nam et semen suum et granum, quod crataegum[*](crataegum H (cfr. index libri). crate- gum f. grataegum DGE. -tecum dT.cfr. U 272.) vocant, et a septentrione viscum, a meridie hyphear—de quis plura mox paulo—interdumque pariter res quaternas habent.
[*](Th. H. I 3, 3. C. II 12, 6. H. I 8, 2.) Arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti.
quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam[*](hi quibusdam DGD. in qu- Ev. haec d quibus d.) omnino nulli[*](nulli D. nullum DGE. nullus dv.), ut in sato[*](sato (vel satiuo) ego. cfr.§ 70 et Theophr. suo ll. v. universo Müller emend. III 8.) genere buxi[*](buxo v.), loto transmarinae.[*](Th. H. I 8, 3.) quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut piceae . quibusdam ramorum ordo, sicut piceae[*](piceae D2v. piseae (-ee d) r.), abieti, aliis[*](aliis Gv. alias r Hack.) inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni.[*](Th. H. III 7, 2.) mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra[*](intra fE.) quam rami fuere praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus , alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba[*](faba ll. J. lotos sive faba v.) Graeca, quam Romae a[*](a Ev. ac r.) suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum paene natura[*](natura om.dT.), loton appellant.[*](125: Th. H. I 8, 4. 5. I 9, 1. III 13, 1. I 9, 1.) praecipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilientium . nulla[*](nulli Ev. a. S.) opacitas brevior, nec auferunt rami[*](auferunt rami ego. auferunt ll. S. aufert v.) solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami[*](rami dv ramis r.) longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores[*](arbores dv. -ore r.) liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus .Ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetavit[*](hebetauerit d.). quae dividuis in ramo[*](ramo dv. roma r.) natura est, haec
viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terrae proxima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus[*](ulmus dv. -mis r.) et si qua unistirpia. ramosarum cerasus etiam in XL[*](XL ll. v. XXIIII (pro XXXX) U 273 e Theophr.) cubitorum trabes aequali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. quaedam statim in ramos sparguntur, ut mali.[*](Th. H. I 5, 2.) Cortex aliis tenuis, ut lauro, tiliae, aliis crassus, ut robori, aliis levis, ut malo, fico, idem scaber robori, palmae, omnibus in senecta rugosior. quibusdam rumpitur sponte, ut viti, quibusdam etiam cadit, ut malo, unedoni, carnosus suberi, populo, membranaceus viti[*](uiti J. ut uiti ll. v.), harundini , libris similis ceraso, multiplex tunicis vitibus[*](uitibus coni. S. ut uitibus ll. v.), tiliae, abieti, quibusdam simplex, ut fico, harundini.
[*](Th. H. I 6, 3. Verg. Georg. II 291.) Magna et radicum differentia: copiosae fico, robori , platano, breves et angustae malo, singulares abieti, larici; singulis enim innituntur[*](innituntur dv. -tentur r.), quamquam minutis in latera dispersis, crassiores lauro et inaequales, item oleae, cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in profundum agunt; si Vergilio quidem credimus, aesculus quantum corpore eminet, tantum radice descendit.[*](Th. H. I 6, 4.) oleae malisque et cupressis per summa[*](an serpunt per summa? cfr. XXI 99. XVII 144.) caespitum, aliis recto meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis haec capillamentis hirsuta[*](fortasse hirsuta, ut et abies. cfr. CFW Müller p. 15.) et abies multaeque silvestrium, e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles lagoenas et alia vasa nectunt.[*](Th. H. I 7, 1. II 5, 2.) quidam non altius descendere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci tenuioris[*](tenuioris D2dTG. -res rv.) crassive[*](crassiue D2S. grauisue dT. grauis siue D1G. -uissime E. -mas v. siue crassiores B. crassiorisue G.) dixere, quod falsum arbitror. apud auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur,
octo cubitorum in altitudinem[*](altitudinem dT.cfr. XXVII 123. -ine rv. (an in ante ablativum delendum?).) nec totam refossam, sed abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri[*](citri D. et citri ll. v.) est, ab ea platani, roboris et glandiferarum.[*](fici: Th. H. I 7, 2.) quarundam radix vivacior superficie, ut laurus[*](lauri Ev.a.D.). itaque cum trunco inaruit, recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum arbitror et quod aliqui[*](aliqui D2dv. aliqui ut r.) prodidere, radices arborum vetustate minui[*](uetustate minui uisa D2Gdv. -ate/////uisa D1. -atem indiuisa E.). visa enim est annosa quercus eversa tempestatis vi, iugerum soli amplexa.[*](Th. H. IV 16, 2.) Prostratas restitui plerumque et quadam terrae cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc platanis , quae plurimum ventorum concipiunt propter densitatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suo[*](suo DGdD. sua Ev.) scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandibus oleisque ac multis aliis.