Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. III 4, 3–6.) Nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa[*](fungosa dv. -so S. fumgosa DG. fumigoso E.) et inutilis[*](inutili GES.), cum mas e[*](cun mas e D2dB. summa se r.) fortissimis durissimisque [*](durissimisque D2S. quae D1. que r. quoque v.) sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu[*](sexu D2D. sceu E. seu r. sed G. del. v.). et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. abies floret[*](floret D2dTD. -res rv.) croci colore
circa solstitium[*](solisstitium D.), semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea praeveniunt germinatione xv fere diebus, semen vero[*](uero dv. uere r.) post vergilias et ipsae reddunt.Citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur, novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem , habet proximo anno ad maturitatem venturum ac deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo mense[*](quo mense dv. quod mense D2. qm??? se D1. quo se (si E) r.) ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur, ut nullo[*](nulla GdE.) non mense maturescant[*](maturescant dv. -cunt r.). quae se in arbore ipsa divisere, azaniae vocantur laeduntque ceteras, nisi detrahantur.
Fructum arborum solae nullum ferunt—hoc est ne semen quidem—tamarix[*](tamarix dv. -ris D2E. -ri r.), scopis[*](copiis E.) tantum nascens[*](post nascens D2ins. Nec semen tantum.), populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnataeque religione, quae[*](quae dv. om. r.) nequeseruntur umquam neque fructum ferunt. Cremutius auctor est numquam virere arborem, ex qua Phyllis se suspenderit. quae cummim[*](cummim et cummis S. gum- ll. v.) gignunt, post germinationem aperiunt[*](aperiuntur v. sed cfr. § 109 inflectunt, § 124 tingunt.); cummis non nisi fructu detracto spissatur.
[*](init.: Th. H. II 8, 1.) Novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt . perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint.
ocissime autem salix amittit semen,[*](Th. H. III 1, 3. Homers κ 510. Th. C. II 9, 14. H. III 3, 4.) antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia[*](frugiperdia D2dJ. -da v. frugifer die r.). secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensu[*](descensu dv. -so r.) Iovis speluncae durum[*](durum ego. cfr. Pliniana p. 33. dorum DG. edorum d. torum E. thorum Arund. torvum v.) ligneumque, magnitudine ciceris.[*](Th. H. III 3, 5. C. II 3, 7. C. II 10, 1. Colum. V 10, 5. de arb. 19, 3.) Fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut in Paro silva Cende[*](cende DGdD. -dae E. -da v. caedua B. videtur arboris nomen latere in cende (vel cende quae) et pro silua ponendum esse insula.) quae nihil fert. persicae arbores in Rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in[*](et sexu ut in iis D2D. et ex sexu in iis dv. e sex uiciniis DlG. ex uicinis E.) iis quae[*](quae DGED. que dG. esse v.) mares non ferunt; aliqui hoc permutant[*](permutant et D2dD. -tante D1G. -tantes Ev.) et mares esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem.
Gignentium autem quaedam et lateribus ramorum et cacuminibus ferunt, ut[*](ut D2dv. et r.) pirus, punica, ficus, myrtus. cetero[*](cetera E.) eadem natura[*](matura D1GE.) quae frugibus. namque et in eis spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. palma sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis[*](13,30) propendentem.
[*](Th. C. V 1, 8 (6 extr.).) Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico[*](ficu d.), cui folium maximum umbrosissimumque[*](umbrissimumque D2GdE.) et ideo supra id pomum. eidem uni[*](eidem uni D2D. ei demum rv. eidemque G.) serius folium nascitur quam pomum. insigne proditur in quodam genere Ciliciae, Cypri, Helladis, ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et
praecoces habet, quas Athenis prodromos vocant, in Laconico genere maxime.[*]((Athenaeus III 77e) Th. C. II 9, 13. H. I 14, 1.) Sunt[*](dist. D.) et biferae[*](biferae dv. -re D2. ibi fere r.) in isdem; in Ceo[*](ceo dE.cfr. Athen. III 77e. Cea v. caeco D1. oaeco G. coho D2. Coo D.) insula caprifici triferae sunt; primo fetu[*](fetu dv. fetus r.) sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ah adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. mains silvestris bifera. sequens eius fructus[*](fructus D2dv. -um r.) post arcturum, in apricis maxime. [*](Th. C. I 11, 3. Varro r. r. I 7, 6.)vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas[*](infanas dv. infra sanas DGE2. infrabsanas E1.) vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae[*](Zmyrnae S. smy- Ev. my- r.) apud Matroon[*](Matroon P. -oum H. matream TVerc. -ean D2Gd. matrem an r. mare C e Varr. de re rust. I 7, 6.) triferam[*](tri- feram ll. v. biferam C e Varr. l. l.) et malum in agro Consentino[*](consentino dv. -ina r.). hoc autem evenit perpetuo in Venesi[*](uenesi ll. D. Tacapensi B coll. XVIII 188. frauennesi v.) Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque[*](18,188) bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit[*](generit D1G.) magnitudines[*](magnitudinis DG (?) D.).
Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt , hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20 terra. silvestria[*](siluestria P. -triora ll. v.) omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec[*](haec D2dv. bacae r.) et fertiliora.
[*](Th. C. II 11, 10. 6.)Est[*](Est v. A DG.om.dE.an Alia (vel mira)?) etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et
quoddam genus ficorum, ceterae[*](ceterae in G. -ra in d. -ra eius r.) in iuventa[*](inuenta E.) tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum[*](uinum DGv. uuam d. uina E.) melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et[*](an qui et?) in ipsa[*](in ipsa dv. ipsa r.) arbore nascuntur.[*](ibid. 2. 3. 7.) ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur[*](medicatur D2dv. -itatur r.), iam quidem et[*](et dTP. ex rv.) portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.contra morus tardissime senescit, fructu minime laborans, tarde et ea[*](ea D2dTv. a D1G.om.E.), quorum crispa materies, ut palma, acer, populus.