Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Harum generis[*](generis ego. cfr. § 80. -ri ll. v.) non decidunt oleae, lauro, palmae, myrto, cupressis[*](cupresso dEv. a. S.), pinis, hederae, rhododendro et, quamvis herba dicatur, sabinae. rhododendron, ut nomine apparet, a Graecis venit. alii nerium vocarunt, alii rhododaphnen , sempiternum fronde, rosae similitudine, caulibus fruticosum. iumentis caprisque et ovibus venenum est, idem homini contra serpentium venena remedio.

Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle[*](andrachle Salm. exerc. 362aF. (cfr. Theophr). -acile ll. -achne v. adrachne B.) in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam[*](cedro cuidam ego coll. Theophr.h. p. I 9, 4. cuidam dEv. cudam DG, del. D. quibusdam S.), rubo, calamo[*](calami E. calam G.). in Thurino agro,[*](ibid. 5. I 3, 5.) ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante

mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine Thebaidis nulli[*](nullae E.) arborum[*](arborum dTS. -res r. -ri v.) decidant, ne vitibus quidem.

[*](Th. H. I 9, 4.) Ceterae omnes extra praedictas—etenim enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur.[*](ibid. 6. 7.) cadunt plurimis[*](plurimi E. -ma Arund.) autumno, quaedam amittunt tardius[*](amittunt tardius ego. tardius amittunt dv. tardius r Arund. S.) atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent[*](germinent dv. -nant r.) et inter novissimas nudentur, ut amygdalae ,[*](dist. D.) fraxini, sabuci, morus autem[*](aut G. haud E.) novissima germinet[*](germinat dEv.), cum primis folia demittat[*](demittat D. -ttet DG. dimittit rv.). magna et in hoc vis soli[*](solis E.). prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae[*](uetustae dv. -tate r.) prius arbori , multis etiam antequam maturescat fructus, ut[*](ut D2dS. in rv.) serotinae [*](serotina v. a. S.)[*](dist. D.) fico et hibernae[*](hibernae D2s. -na Ev. -no r.) piro et malo[*](malo Ev. -la r.), granatumque[*](granatumque DGD. -tum d. -tum quod ES. -to v.) est pomum tali[*](tali ego. om. ll. v) tantum aspici[*](aspicit E. -citur J.) in matre[*](matrem E.). neque iis autem, quae[*](dist. D.) semper retinent comas, eadem folia durant[*](durant sed d (?) v. a. S.) subnascentibus alis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime.

[*](Th. H. I 10, 1.) Foliorum unitas in suo cuique genere permanet, praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus[*](15,25)

vocari.

populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellatur[*](appellatur v. -antur ll.), minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni[*](crotoni Tv. -tam G. cotoni d. -tam D. -ta E.) in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata[*](candida et radiata D2J. -dae traditae dH. -dae tradita rv.), folio[*](filo TJ.) numerosiore candicant ut[*](candicant ut ego. candida et ut ll. v. -dae fiunt J.) villi[*](uilli v. uillae ll. J. iuli B. iulus C.). folia granatis et amygdalis rubentia.

Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.[*](ibid. 2.)

est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia[*](uolentia dv. uiol- r.). superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.

In oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos[*](13,30) vero[*](uero D. uere DGEv. fere dG.) palmis a messe decerpuntur[*](decerpuntur dv. -pantur r.). ex his[*](ex his D2G. iis D1. eis r.) meliora quae sese[*](sese D2dG. esse r.) non diviserint[*](diuiserint dG. -rit G. deuiserit D. diuisis erit E.). siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, done candore inarescant, postea in opera finduntur.

[*](ibid. 4. 5. 6. 7.) Latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicae[*](punicae v. -co ll. D.), oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et

ilicum[*](ilicum dv. licum r.) generi—nam iuniperis[*](iunipero dv. a. S.) spina pro folio est—, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini , salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto[*](toto dv. tota r.) ambitu robori, spinosa cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleae, ilici[*](oleae ilici D2D. -ae et ilici dv. -ae et lici E. -a et lici r.), longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso.[*](Th. H. I 10, 8. Cato 5, 8.) iam densa[*](densa v. -so ll.) aut[*](aut ego. ac ll. v.) rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua[*](decidua G. -dua ea DGD. -due a d. -dua a Ev.) popul ea[*](populea G. -lo a ll. -lo v.) quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque[*](ilignaque v. lig- ll.) et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.

[*]((Th. H. III 4, 1. C. I 10, 1).) Ordo autem naturae annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra, quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. hic est[*](8,166) genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existimavere .[*](extr.: Th. C. II 11, 11.) flat ab occasu aequinoctiali[*](aequi- noctiali D2v. noct- r.) ver inchoans. catlitionem [*](caditionem d. catulit- C.) rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam[*](anima Ev. a. B.) ferente[*](inferente dEv. a. S.) omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut animalia

, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille[*](illa E.) ruptis[*](ruptis D2dv. prumtis D1G. eprumptis E. e promptis Arund.) constat utriculis[*](utriculi EArund.); educatio[*](educatio D2dv. cfr. Pliniana p. 41. edubitatio D1G. sed dubitatio EArund. U 267. sed educatio S.) in pomo est.

[*](Th. H. III 3, 8.) Haec[*](haec ego. hoc ll. v.) et germinatio laborarborum[*](labor arborum coni. S. laborum ll. arborum v.), flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim[*](non enim D2dG. nomen in r.) omnes florent, et sunt tristes quaedam[*](quaedam dv. om. r.) quaeque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore[*](pro flore D2S. flores rv.) gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum[*](eorum E.) duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio haereant . sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. sic et hominum multis fortuna sine flore est.

[*](Th. H. III 4,1.2.) Omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria , novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceterae[*](ceterae U 268. -ra ll. v.). primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et platanus . cetera[*](ceterae v. a. D.) vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus , castanea, glandes, serotino[*](serotino dv. -nae r.) autem germine mains, tardissimo suber. quibusdam geminatur[*](germinatur Gd Lugd.) germinatio, nimia[*](nimia Dv. minima r.)

soli[*](soli D2dv. sol r.) ubertate aut invitantis[*](inuitantes D1G. -nte D.) caeli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit[*](elactescit D2D. cfr. XVII 15. XVIII 281. elacescit r. elasse- v.).[*](Th. H. III 5, 4.) sunt aliae naturales quibusdam[*](qui- busdam dG. quiddam DG. quidam E.) praeterque [*](praeterque D2G. paterque r.) vernam[*](uernam ES. -nas rG.), quae suis constant sideribus—quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine—, hiberna[*](18,201 sqq.) aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vile, punicis, causam adferentes, quoniam in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in Aegypto apparet haec ratio.[*](Th. H. III 5, 1. 2.) et reliquae quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito[*](tripertita ES.) ac terna germina edunt. ideo et ter[*](ter dH. inter rv.) squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum incipiente vere circiter xv diebus. iterum germinant transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli secutis[*](secundis D cum U 269. sed cfr. CFW Müller p. 9 et XIV 61. XVI 110. XVIII 242.) appareat, geniculato incremento. tertia est earundem a[*](a TD. ad rv.) solstitio[*](solstitio T. solisstitio DGD. solstitium rv.) brevissima, nec diutius septenis diebus, clareque et tune cernitur excrescentium cacuminum articulatio . vitis sola bis[*](sola bis D2dv. sola ab his D1. sol ab his r.) parturit, primum cum[*](primum cum P. cum pri- ll. v. a. D.) emittit uvam, iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus tantum est et maturitas. quaedam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde[*](tarde om.D1G.) maturescunt, ut[*](ut D2dv. om. r.) vitis[*](uites dEv.). serotino[*](serotino v. -na ll. D.) quaedam germinatu[*](geminatu G. germinant D.) florent maturantque celeriter, sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec
nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragatur etiam[*](peragatur et iam D2S. -gat etiam dv. -geret iam (etiam E) r.) cum strepitu[*](sterritu D1G.).

Ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario,[*](99) Martio vero pomum maturat[*](maturant d. -ra E.). ab ea proximae[*](proxime dv. a. S.) florent Armeniaca , dein[*](Armeniaca dein v. -nia cadent (-dunt d) in ll.) tuberes et[*](et dEv. set rD.) praecoces, illae peregrinae, hae[*](hae dv. hac DG. ac ED.) coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum [*](urbanarum D2v. -norum r.) malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius , quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.