Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. III 10, 4. I 12, 4.) In tilia mas et femina differunt omni modo. namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore, materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues tunicae[*](tunicae coni. Dal. -cas dv. tonicas r. tuni- cae sunt D.) multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vocantur tenuissimumque eorum[*](tenuissimumque eorum ego. -mum quorum DGD. -mum eorum Ev. -mae earum dG.) philyrae, coronarum lemniscis celebres antiquorum honore. materies teredinem non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.
Acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vocatur .[*](Th. H. III 1, 1.2 (III 3, 1).) Graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum—quod glinon[*](glinon v e Theophr. alinon D2dTE. -ono r.) vocant—, montanum vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno[*](ligno v. -ni ll.), cortice livido[*](liuido ego. -do de ll. -do et v. -do ac D.), scabro. hoc alii generis proprii esse malunt et Latine carpinum appellant.
Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos[*](solidos Salm. exerc. 296aD. solicios DGf. sili- dE2V. sibli- E1. cfr. U 263.) aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae[*](an mensae, sed nigrescentes?) nigrescentes. reperitur et in alno[*](alni D1Gd.) tuber[*](tuber D2v. -ber et ES. -bere r. -ber set J.), tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.
[*](extr.: Th. H. III 3, 3.) In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti[*](crispi//canti E.)[*](lacunam ego indicavi. Excidit fortasse simplicis.) nec nisi radice[*](radice ll. v. cortice Arund.), de ceteo..... levisque est[*](leuisque est ego. lenis qui est EArund. lenis quies rv. lenis quies est S. leui cuius U 264.)
materiae[*](materia EArund. v. a. G.), set lentore[*](set lentore ego. silentio D2G. -tiae D1Gd. -ti EArund. v. est lentitie U.) quodam[*](et quadam EArund.v. a. G. quadam et U.) et duritie ac pallore commendabilis , ipsa[*](ipsa ego. in ipsa ll. v.) vero arbor et[*](arbor et ego. -bore ll. v.) topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem[*](amplitudine procerior-est E. -ores S.). oleastrum[*](oleastrum ll. v. siluestre U 264.), in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis[*](nostratis DGdv. -trates TES. -trate Verc. -tras D.) vocant, e silvestri[*](siluestre (om. e) Ev. a. D.), ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile.[*](Th. H. III 15, 5. 4, 6 (IV 5,1).) buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica[*](corsica dv. -cam r.), flore[*](flore G. -rem ll. v.) non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen[*](mellis. semen D. semen mellis ll. mellis. semen illius v.) cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica[*](an aspera (Theophr.τραχέσι)?). in igni[*](in igni DGEv. ligni dTD.) quoque duritia[*](duritiam E.) quae[*](quae DdTv. que G.om.ES. | ferri ES.) ferro, nec flamma nec carbone utili[*](utilis dEv. a. G.).[*](Th. H. III 14, 1. Colum. V 6, 2. de arb. 16,1. Tremellius Scrofa ap. Colum. l.l. (IX 13, 2).) Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam[*](montanam ego. -tuosam ll.v. cfr. §48. 63. 67. 128. XVIII 63. 179. XX 173. XXI 160. XXIV 34.) quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat[*](uocat dv. -ant r.) excelsissimas et ex iis siccan eas[*](siccaneas vet. Dal. cfr. Index libri et Colum. II 2, 4. 16, 3. IV 30, 5. siccanas ll. v.) praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae[*](Ati- niae v. rat- ll.) non ferunt samaram [*](samaram dH. -riam Ev. -rim D. -ritim G. -ra B.)—ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.
[*]((Th. H. III 3, 1).) Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur, item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus, ornus, carpinus. est[*](est D. est et ll. v.) in Appennino et[*](et om.dEv.) frutex, qui vocatur cotinus, ad linamenta[*](linamenta H. ligna- ll. linea- v.) modo conchylii colore insignis. montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus[*](sorbus dv. soruus D2. oruus D1G. ornus E.), tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus, punicae, oleastri, iuglans, mori[*](mori fS. -ris D1GE. -rus D2dv.), sabuci. descendunt et in plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, mains, pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices[*](fruticis DG(?)D.), ilex tinguendisque vestibus nascentes[*](nascentis DG(?)E2D. -ndis E1.) genistae. gaudet frigidis sorbus, sed magis etiam betulla. Gallica haec arbor mirabili candore atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem circulis flexilis, item corbium costis[*](costis D2dfH. cortis r. sportis v.). bitumen ex ea Galliae[*](galli D2D.) excoquunt. in eosdem situs comitantur[*](comitatur v.sed cfr. IX 110. XXI 65.) et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. nunc facibus carpinus, corylus familiarissimae.
[*](Th. C. V 15, 3. H. II 7, 1.) Aquas odere[*](aquas odere v. aqua sudore ll.) cupressi, iuglandes, castaneae, laburnum . Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac candida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio. [*](Cato 9. Th. H. III 3, 2.)non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad
servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus planisque, maiora fiunt[*](fiunt et ego. fiunt ll. v.)et aspectu[*](aspectuque v. a. S.) pulchriora[*](pulchriora quae d. -oraque r S. -ora v.) quae in campestribus, meliora autem fructu[*](autem fructu D2D. om. rv.), materie[*](et materie D.) crispiora quae[*](crispiora quae ego. cfr. Pliniana p. 40. -oraque ll. v.) in montibus, exceptis malis pirisque.[*](Th. H. I 9, 3.) Praeterea arborum aliis decidunt folia, aliae sempiterna coma virent, quam differentiam antecedat necesse est prior. sunt enim arborum quaedam omnino silvestres , quaedam urbaniores, quoniam[*](quoniam DGS. Quõ E. qllm d. quas v.) his placet nominibus distinguere ac[*](ac ego.cfr. p. 27, 7. hae ll. H. h. e. Müller emend. III 8. ergo v.) mites, quae fructu aut aliqua dote umbrarumque officio humanius iuvant, non improbe dicantur urbanae.