Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

non omittendum apud eosdem zopissam [*](zopissam B e Diosc I 98. zosippam ll.) vocari derasam navibus maritimis picem cum cera[*](cera dB. cetera r.), nihil non experiente vita, multoque[*](multo dC.) efficaciorem ad omnia, quibus pices resinaeque prosunt, videlicet adiecto salis callo.

Aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere[*](uulnere dv. -ra r.) ablati corticis, cum plurimuin bipedali hiatu, ut a terra cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum haec proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor

omnis e tota confluit in ulcus.[*](Th. H. IX 2, 1. 3. 5. 6.) item in taeda. cum id manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur. sic et in Syria terelhintho detrahunt cortices, ibi quidem et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his partibus. in Macedonia laricem masculam urunt, feminae radices tantum. Theopompus scripsit in Apolloniatarum agro picem fossilem, non deteriorem Macedonica, inveniri. pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis horridior virusque praeferens, frigida hieme deterior ac minus copiosa et decolor. quidam arbitrantur in montuosis copia praestantiorem ac colore[*](colore dG. -rem r.) et dulciorem fieri, odore[*](odore T. -rem rv. cfr. U 261.) quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus picis reddere, quoniam in serum abeat[*](ferum abeat dBcoll. Theophr. ferum habeat r.), tenuioresque esse ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu largiuntur , aliae[*](aliae Dv. -ia r.) secundo, quaedam tertio. expletur autem plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore non coit.

Inter haec genera propriam[*](proprium dv. a. S.) quidam fecere sappinum[*](sappinum J. sapi- dT. sappium rv.), quoniam ex cognatione[*](cognatione D2dArund. v. cogita- r.) harum seritur, qualis dicta est in[*](in C. om. ll.)[*](15,36) nucleis, eiusdemque arboris imas partes taedas vocant, cum sit illa arbor nil aliud quam picea feritatis paulum mitigatae satu, sappinus[*](sapinus (sapp- D) DGGD. -ni EC. -na dT. sapii Arund.) autem materies caesurae[*](caesurae D2D. -sare r. -sarum e v.) genere[*](generata EArund.) fiat[*](fiat DGG. fit TEArund. v. fit dH.), sicuti docebimus.

[*](196)

[*](Homerus υ 277.) Materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis;

ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato.[*](Th. H. III 11, 3 4. 5.) Graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque , laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam.[*](Diosc. I 108. Pl. iun. p. 111, 10.) folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci prodidere ; in Italia nec iumentis nocent.[*](nocent dC. -cet rv.) contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri[*](ulterior E. -ori d.) opifera, ut nihil[*](ut nihil ego. ac nihil ll. v.) aeque, reperiuntur, tantaque est vis[*](uis ut D1dv. uisui E. uis huic D2.), ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum[*](cum dP. quam rv.) sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti[*](experta D2v. a. G.) prodimus, si fronde ea circumcludantur[*](circumcludan- tur ego. -datur D2D. ciroque cludatur D1G. giro concludatur Arund. gyroque cludatur Ev. gyroque circumclaudatur dT.cfr.U 262.) ignis[*](et igni D.) et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem . mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant , florere fraxinum nec ante conditas folia demittere[*](demittere ego. dim- ll.v.cfr. § 81.83. XIX 66.).

[*](Th. H. III 10, 4. I 12, 4.) In tilia mas et femina differunt omni modo. namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore, materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues tunicae[*](tunicae coni. Dal. -cas dv. tonicas r. tuni- cae sunt D.) multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vocantur tenuissimumque eorum[*](tenuissimumque eorum ego. -mum quorum DGD. -mum eorum Ev. -mae earum dG.) philyrae, coronarum lemniscis celebres antiquorum honore. materies teredinem non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.

Acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vocatur .[*](Th. H. III 1, 1.2 (III 3, 1).) Graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum—quod glinon[*](glinon v e Theophr. alinon D2dTE. -ono r.) vocant—, montanum vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno[*](ligno v. -ni ll.), cortice livido[*](liuido ego. -do de ll. -do et v. -do ac D.), scabro. hoc alii generis proprii esse malunt et Latine carpinum appellant.

Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos[*](solidos Salm. exerc. 296aD. solicios DGf. sili- dE2V. sibli- E1. cfr. U 263.) aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae[*](an mensae, sed nigrescentes?) nigrescentes. reperitur et in alno[*](alni D1Gd.) tuber[*](tuber D2v. -ber et ES. -bere r. -ber set J.), tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.

[*](extr.: Th. H. III 3, 3.) In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti[*](crispi//canti E.)[*](lacunam ego indicavi. Excidit fortasse simplicis.) nec nisi radice[*](radice ll. v. cortice Arund.), de ceteo..... levisque est[*](leuisque est ego. lenis qui est EArund. lenis quies rv. lenis quies est S. leui cuius U 264.)

materiae[*](materia EArund. v. a. G.), set lentore[*](set lentore ego. silentio D2G. -tiae D1Gd. -ti EArund. v. est lentitie U.) quodam[*](et quadam EArund.v. a. G. quadam et U.) et duritie ac pallore commendabilis , ipsa[*](ipsa ego. in ipsa ll. v.) vero arbor et[*](arbor et ego. -bore ll. v.) topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem[*](amplitudine procerior-est E. -ores S.). oleastrum[*](oleastrum ll. v. siluestre U 264.), in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis[*](nostratis DGdv. -trates TES. -trate Verc. -tras D.) vocant, e silvestri[*](siluestre (om. e) Ev. a. D.), ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile.[*](Th. H. III 15, 5. 4, 6 (IV 5,1).) buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica[*](corsica dv. -cam r.), flore[*](flore G. -rem ll. v.) non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen[*](mellis. semen D. semen mellis ll. mellis. semen illius v.) cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica[*](an aspera (Theophr.τραχέσι)?). in igni[*](in igni DGEv. ligni dTD.) quoque duritia[*](duritiam E.) quae[*](quae DdTv. que G.om.ES. | ferri ES.) ferro, nec flamma nec carbone utili[*](utilis dEv. a. G.).

[*](Th. H. III 14, 1. Colum. V 6, 2. de arb. 16,1. Tremellius Scrofa ap. Colum. l.l. (IX 13, 2).) Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam[*](montanam ego. -tuosam ll.v. cfr. §48. 63. 67. 128. XVIII 63. 179. XX 173. XXI 160. XXIV 34.) quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat[*](uocat dv. -ant r.) excelsissimas et ex iis siccan eas[*](siccaneas vet. Dal. cfr. Index libri et Colum. II 2, 4. 16, 3. IV 30, 5. siccanas ll. v.) praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae[*](Ati- niae v. rat- ll.) non ferunt samaram [*](samaram dH. -riam Ev. -rim D. -ritim G. -ra B.)—ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.