Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Coccyx[*](cocyx R. coarx F2) videtur ex accipitre fieri, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore aestatis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis unguibus, solus accipitrum, nec capite[*](capitis F1Ra) similis illis neque alio quam colore, ac visu[*](ac uisu E2asz1. ac uistu E1. ac uitu F1R1. ac uictu F2R2G1. ac rictu v(G2). aspectu z2. habitu D) columbi potius; quin et absumitur ab[*](ab F2E2v. om. r) accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a suo genere interempta.[*](Ar. IX 49 B, 633a 11–13. Ael. III 30 extr.— Ar. VI 7, 563b 30 sq. IX 29, 618a 8–12. 26–30. 11. 12. 16.17. 22–25. Mir. ausc. 3. (Ael. III 30).) mutat autem et vocem. procedit vere, occultatur caniculae ortu, inter quae[*](inter quae ego. -rque ll. -reaque Rh. semperque v) parit in alienis nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova, quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi

putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minuta e[*](minutae G2(SD) ex Ar. -tas F2L. -ta rv(J)) quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui[*](an & alioqui?) trepidum animal.[*]((10) Ar. VI 7, 564a 3.4.—) educat ergo subditum adulterato feta[*](feto R2ecorr.) nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa gaudet eius specie miraturque sese[*](sese F2E2v(J). esse rS) ipsam, quod[*](quae TS) talem pepererit ; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, iam volandi potens. nulla tune avium suavitate carnis comparatur illi.

[*](Theopomp. (fr. 79 Mü.) ap. Apollon. h. mir. 10. Paus. V 14, 1. Ael. II 47.— (19) Ar. VIII 16, 600a 13 sq.—) Milui ex eodem accipitrum genere magnitudine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti[*](extulenti F1a) rapere umquam e[*](e Fa. ex r(?)v) funerum ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum[*](mucipiorum FEa. mancipiorum coni.D2) inmolantium ostento. iidem[*](idem —18 profundo om.a) videntur artem gubernandi docuisse caudae[*](docuiss&auidae Fd) flexibus, in caelo monstrante natura quod[*](quid G2) opus esset in profundo. milui et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis[*](solistitiis F. -icio R(SJ)) adfici podagra.