Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](cfr. Ar. II 12, 504a 5 sq. VIII 3 init. —) Volucrum prima distinctio pedibus maxime constat: aut[*](aut tamen (tn??? pro en???) Fa) enim aduncos ungues habent ant digitos, aut palmipedum in genere[*](ingere F1. -res a) sunt, uti[*](uti av. ut// F. utRS) anseres et aquaticae fere aves. aduncos ungues habentia care tantum vescuntur ex parte magna;[*](ib. 593b 14.— (25–p. 228, 2) cfr. Phaedri fab. II 7 (6), 11–13.)[*]((6) Ael. V 8. Apollon. h. mir. 8. Antig. Car. 12 extr. - (8) Ar. VI 6 extr.—)
cornices et alio pabulo, ut quae[*](utque FVerc. ut a. atque va.H)
duritiam[*](duritiem SJ) nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegulasve iaciant[*](ac///ant F1. iaciunt va.S) iterum ac saepius, done quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum adventum notatur eam in Minervae lucis templisque raro, alicubi[*](alibi zS) omnino non aspici[*](aspici Fv. ausp- r), sicut Athenis; * inauspicatissima fetus tempore, hoc[*](hic F1a) est post solstitium. *praeterea[*](praeterea — 8 pascit huc traieci; post Athenis (6) ponunt ll.v) sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit*.[*](Ar. fr. 343 Rose.—)[*](Ar. VI 6, 563b 2. 3. IX 31 init. Ael. II 49. Mir. ausc. 126. Antig. Car. 15.—) ceterae omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare cogunt , sicut et corvi, qui et ipsi non came tantum aluntur. sed robustos[*](robustus Fa) quoque fetus suos fugant longius[*](ngius F1. nigidi' a); itaque parvis in vicis non plus bina coniugia[*](una coniugia P ex Ar.) sunt, circa Crannonem[*](cranonem F2Rva.S. cacranomen F1E. cancranonē a) quidem Thessaliae singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt.[*]((16) cfr. Ael. I 47. Pl. XXIX 56 extr.— (19) Ar. IX 31 med.— Ar. G III 6 init. cfr. Pl. XXX 130. Sol. 32, 33.)[*]((23) Ael. X 29.—) Diversa in hac et[*](et del.R2. ac H Brot.) supradicta alite quaedam. corvi ante solstitium generant; iidem[*](item va.G. om.a) aegrescunt[*](egrescunt R1. agr- E. nigr- R2. om.a) sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo.
Corvi pariunt, cum plurimum[*](complurimum F2. uĩ plu- a), quinos. ore eos[*](eius F1) parere aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur[*](inferantur F2v(J).-runtur r S). Aristoteles negat: non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam exosculationem , quae saepe cernitur, qualem in columbis esse.
corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum.[*](Ar. IX 31 extr.— (cfr. Ael. VII 7 med. Pl. XVIII 362).—) nam cum Medi[*](commedi//// F1. cum Mediae va.S (an post cum exciderunt ad Pharsalum? cfr. Ar.)) hospites occisi sunt, omnes e Peloponneso et Attica regione volaverunt. pessima eorum[*](earum FEa) significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati.Vncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae [*](upupe a), bubo, ululae. omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum[*](nec tantum F1a) desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis[*](uocali azva.G), sed gemitu.[*](Ar. VIII 3, 592b 8. 9. IX 34 init.— (7) cfr. Verg. A IV 62 (coll. Servio). Obseq. 106. 107.) itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium[*](plurium R2.-rim F1R1u.-rimū F2Ev(H). om.a.-rimis (Rh) G) scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur[*](auferuntur F1R1a). Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Palpellio [*](palpellio ll. cfr. CIL V 35. Tac. ann. XII 29. Pap- v. Palpelio H) Histro L. Pedanio[*](pedaneo R. Pediano va.G) cos., propter quod nonis Martiis urbs lustrata est eo anno.