Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
ergo et alios quosdam sensus esse quam supra dictos haut difficulter apparet.
Sunt enim quaedam iis bella amicitiaeque, unde et adfectus , praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus locis. dissident olores et aquilae, corvus et chloreus[*](chloreus (P)H ex Ar. cho- ll. clo- v. chlorio B) noctu invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo[*](illi F1) praeripiente huic[*](hic F1a) cibos, cornices atque noctua, aquilae[*](an aquila ut Ar.?) et trochilus[*](prochilus F1R1a), si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuae[*](an noctua ut Ar.?) et ceterae minores aves,[*]((1) ib. 23. 24.— (2) ib. 30.— (3) ib. 31–35. (7) ib. 609b 3. 28.—) rursus cum trochilo[*](trochilo ego ex Ar. terrestribus (t???reftrib.) ll.v) mustela et cornix, turtur et pyrallis[*](pyralis va.S(J)), ichneumones[*](icneumones FR.om.a) vespae et phalangia[*](phalangi F2.-ges va.Bas.)
aranei[*](dist.(P)J), aquaticae[*](aquatica F2)brenthos[*](brenthos D ex Ar. uentos F2. om. r H. anates v(S)) et[*](et om.DE2) gavia et[*](gauia et D. -uiae DRE1v.-uia F2E2.-ui F1d) harpe, harpe et[*](harpe et ego coll. § 207. et ll.v. (nisi vero ex Ar. inserenda sunt rubeta et serpens)) triorchis [*](brenthos — triorchis om.a) accipiter, sorices[*](forices ll.v. an coruus (olim scriptum coruos)? Ar.πίπραvelπιπώi.e. coruus ut p. 280,18) et ardiolae[*](et ardeolae R2va. J. om.a) invicem fetibus[*](festibus F1R. flet- F2) insidiantes , — (aegithus[*](aegithus — 6 excauat alieno loco videntur inserta e margine, inserenda potius v. 7 ante aesa- lon) avis minima cum asino; spinetis enim se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod[*](qua F1R1a) adeo pavet, ut voce omnino rudentis[*](prudentis F1a) audita ova eiciat, pulli ipsi metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat) — volpes[*](Molpes F1a) et milui[*](milui v(D). mili F2. nili rG (subl. dist.). nisi (i. e.κίρκοιap. Ar.?) H cum Turn.), angues[*](angues (om. et) R(?) G) et mustelae et sues.[*]((7–11) ib. 30–34.— (11–14) ib. 610a 3–8. 13. 14.) aesalon vocatur parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a volpibus. invicem haec catulos eius[*](eius ll.v. an uolpis?) ipsamque vellit; quod ubi viderunt[*](uiderint ava.G) corvi, contra auxiliantur velut adversus communem hostem. et[*](et om.a) acanthis[*](aganthis F1.-tis a) in spinis vivit; idcirco asinos et ipsa odit flores[*](flores F2E2v.-rē R2.-ra r) spinae devorantes, aegithum vero[*](uero ll.v(D). uero anthus B ex Ar.) in tantum , ut sanguinem eorum credant non coire multisque ideo [*](ideo z. ob id R(?)v. id (pro ido) r) veneficiis[*](beneficis F1R) infament. dissident thoes[*](thoes v ex Ar. thopes d. iho- DE. hio- F2. ho-F1. io- R. yo- a) et leones[*](a leones R. at le- d. ac le- Dal.2), et minima aeque ac maxima. formicosam arborem urucae[*](erucae F2R2 (P)Brot. sorices v) cavent[*](carent FR1a). librat[*](librat—p. 282, 2 est om.a) araneus se filo in caput serpentis porrectae sub umbra arboris suae tantaque vi morsu[*](an morsus?) cerebrum adprehendit, ut[*](ac va.S(J)) stridens subinde et vertigine[*](uirgine F1R1) rotata ne filum[*](filium F1R) quidem pendentis[*](desuper pendentis va.S) rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante mortem est.[*]((4) Ar. IX 1, 610a 13. 8. 11.—) Rursus amici pavones et columbae, turtures et psittaci, merulae et turtures, cornix et ardiolae contra volpium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra triorchin[*](triorchū a.-chem va.H) . quid, non et adfectus indicia sunt etiam in serpentibus , inmitissimo animalium genere? dicta sunt quae[*](8,61) Arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito[*](adgnito F. agnita R2Bas.) voce [draconis[*](draconi R(?)H. hominis v. uncos ego posui)].[*](Phylarch. fr. 27 Mü.—) de aspide miraculum Phylarcho[*](pyllarco Fa) reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue enixa[*](enixam va.D) catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse[*](intellegisse FR1) culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.
[*](Ar. IV 10 init.— (17) ib. 537a 2–4. 15–18. 23–25. 31. 537b 2. 7. 12.) Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quae coniveant[*](coniueant F2J. conn- R2G2. contuant DF1Ea. -tinuant R1. cor habent v) dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant[*](extimant FR1. esti- az), non oculorum argumento, quia[*](qui RS) non habent genas, verum ipsa quiete[*](quiete om.a) cernuntur placida ceu[*](feu a) soporata neque aliud[*](aliud F2(R?)G.-ia rv) quam caudas[*](caudas R(?) C. -dis rv) moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. de thynnis confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim[*](quod iuxta (om. enim)a) aut petras dormiunt , plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. nam delphini ballaenaeque[*](ballaenę qua F1.-llenę eque F2. et ballene a) stertentes[*](sternentes F1a) etiam audiuntur. insecta quoque dormire silentio apparet, quae[*](quae DRdS. qua FE. (alac.). quia v) ne luminibus quidem admotis[*](admo////tis F1) excitentur.
[*](Ar. VII 10, 587b 6–10. IV 10 extr. (cfr. Suet. Nero 46 init.).—) Homo genitus premitur somno per aliquot menses , dein longior in dies vigilia. somniat[*](somniat F2E2v.-iai D.-ia// F1.-ia r) statim infans; nam et pavore expergiscitur et suctum[*](ructū a) imitatur. quidam vero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium[*](somnum F2.-niorum sva. G) invenimus exempla. magnus hic in vita[*](in uita FaT. inuitat r(?)v. cfr. VII 178) locus et diversis refertus[*](refertus F2v. -tur r) documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, quae[*](quae ego. qua ll.v. et qua D. quaque coni. S) fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. si[*](Et si va.S) exemplis agatur, profecto paria fiant. a vino[*](a uino v. au- tumno ll (alac.)) et a cibis proxima atque in redormitione[*](redormitatione G) vana esse visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam animi in medium sese[*](se F1R1d.om.a) recessus[*](c???cessus F2).[*](Ar. IV 10, 536b 27–31.—) praeter hominem somniare[*](somnia se F1.-asse F2a) equos, canes, boves, pecora, capras palam est: ob hoc creditur et in omnibus quae animal pariant[*](pariunt F2dTva.G). de iis quae ova gignunt incertum est[*](est om.FR1ad. (an recte?)), sed dormire ea certum.
Verum et[*](et om.R(?)G) ad insecta transeamus; haec[*](haec—6 animalia om. G) namque restant inmensae subtilitatis animalia.