Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar.I 1,487b 25. IX 30 init.) Plurimum volant[*](n??? uolant R) quae apodes, quia careant[*](carent duva.G) usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum[*](hirundinū Ev.-inē r) specie. nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur, nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non[*](non om.F1d) circumvolitent eas apodes. cetera genera residunt et[*](et FE2v(D). om.rduS) insistunt; his quies nisi in nido nulla: aut pendent aut iacent.
[*](Ar. IX 30 med.—(21) Cic. ND II 124. Ar. IX 10 extr. Mir. ausc. 14. Antig. Car. 41 (47). Ael. III 20.) Et[*](Et nec F1du) ingenia aeque varia, ad pastum[*](partum R1) maxime. caprimulgi appellantur, grandioris[*](grandiores dTzva.G(P)) merulae[*](merula P ex Ar.) aspectu, fures nocturni; interdiu enim visu carent. intrant pastorum stabula caprarumque uberibus advolant suctum propter lactis, qua iniuria uber emoritur caprisque caecitas, quas ita mulsere , oboritur. platea[*](platalea Cic.) nominatur advolans ad eas, quae se in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec capturam extorqueat. eadem cum devoratis se inplevit conchis, calore ventris coctas[*](coctas R2E2v. concis R1. cunctas r) evomit atque ita ex iis esculenta [*](esculenta eligit RS.-nta legit v. aesculeant (-lent E) legit DFE) eligit testas excernens[*](exernens F1.-rcens F2. excreans va.Bas.) .