Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
ob id cum iis habenda est avis quae tinnungulus[*](tinnungulus v. -lis R. tinung- Ven.(D). -lis (cin- F2) r. tinnunculus C. cfr. Col.) vocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defbdiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas — quod et[*](et om. va.S) auro insectis alarum articulis quaesivere aliqui[*](alioqui F2RH.-uin rv(S)), non aliter innoxiis vulneribus —, multivaga alioqui ave[*](aue F2E2v. abe F1. ab r). est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reverti.[*]((5) Varro III 7, 1. 10. Col. VIII 8, 1. 10. 8.) quin et internuntiae in
magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione Mutinensi[*](mutiniensi FR) in castra consulum Decumo Bruto mittente. quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in[*](in F1. om.rv) amne praetenta profuere[*](profruere R. prae- fu- F) Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pompeianum denariis CCCC singula paria venditavit[*](uendita (-di ita R) VI F1R.-icauit va.C), ut M. Varro tradit. quin et patriam nobilitavere in Campania grandissimae provenire existimatae.Harum volatus[*](uolatus F2v. uel- R1. rel- ru) in reputationem ceterarum quoque volucrum inpellit[*](nos inpellit va.S. cfr. § 92) . omnibus animalibus reliquis certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est; aves solae vario meatu feruntur et[*](et aere RSJ) in terra et in aëre. ambulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, merulae ; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pinnas , aliae[*](aliae ego. -ia et FR.-iae et Ev) tota latera plaudunt[*](plau- dunt F2d. pland- F1R. pand- Ev. cfr. n. luc. p. 8) ; quaedam vero maiore ex parte conpressis volant percussoque semel, aliquae et gemino ictu[*](ictu ////referuntur R) , aëre feruntur: velut[*](uelut F2E2v(D). uel F1E1u. ut RS) inclusum eum prementes eiaculantur [*](hę iacu- lantur u. iac- va.G) sese in sublime, in rectum, in pronum[*](pronum F2E2v. probum r) . impingi[*](impingi F2E2v. pingi F1d.-gui RE1) putes[*](putes F2E2v. pot- r) aliquas aut rursus ab alto[*](alto R2E2v. labi r) cadere has, illas salire. anates solae quaeque sunt[*](sint R) eiusdem generis in sublime protinus sese tollunt atque e[*](e R2v. om. r)[*](& F2Rv. //// F1) vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua[*](ex qua F1R1). itaque in foveas, quibus feras venamur,
delapsae solae evadunt.[*]((1. 2) cfr. Ar. IX 32, 619b 1. 5.) vultur et fere[*](fere Fv(D). -rae rH) graviores nisi ex procursu aut altiore cumulo[*](tumulo va.G) inmissae non evolant; cauda reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt[*](flectuntq. F2) colla, nec ullae[*](nec ullae FdRE1u(Rh)S. nec nu- E2z. nonnu- v(D). at cfr. § 73) vescuntur ea quae rapuere pedibus. sine voce non volant multae, aut[*](an aliae (alie) pro aut?) e contrario semper[*](sese per F1) in volatu silent. subrectae [*](sub- Rectę F2E2v.-to ru) , pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera[*](genera om.F1R1. (post cernantur add.F2)), non in eadem natura meare videantur.