Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Temporum[*](temporum om.F1a) magna differentia avibus: perennes , ut columbae, semenstres, ut hirundines, trimenstres,

ut turdi, turtures[*](et turtures va.S), et quae, cum fetum eduxere, abeunt, ut galguli, upupae.

[*](Ael. V 1. Sol. 40, 19.— (7) Varro III 9, 18. (Col. VIII 2, 2). cfr. Pl. XXXVII 38. 40. Scyl. perieg. 112. Clytus Miles. (fr. 1 Mü.) ap. Athen. XIV 655b. Ael. IV 42. Ov. M VIII 544.) Auctores sunt omnibus annis advolare Ilium ex Aethiopia aves et confligere ad Memnonis tumulum, quas ob id Memnonidas vocant. hoc idem quinto quoque anno facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum sibi Cremutius tradit. simili modo pugnant Meleagrides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibberum , varies sparsum plumis. quae novissimae sunt peregrinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus[*](uirus F2R2E2v. munus E1. murus F1R1. a lac.); verum Meleagri[*](ille (////le F1) agri F1R1d) tumulus nobiles eas fecit.