Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Gustare esuriens potuerit ciconia.
  2. Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
  3. Plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens
  4. Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
  5. Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
  6. Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
  7. Sua quisque exempla debet aequo animo pati.
  1. Haec res avaris esse conveniens potest
  2. Et qui humiles nati dici locupletes student.
  3. Humana effodiens ossa thesaurum canis
  4. Invenit, et violarat quia Manes deos,
  5. Iniecta est illi divitiarum cupiditas,
  6. Poenas ut sanctae Religioni penderet.